|
1. O utinam, Romaniane, hominem sibi aptum ita vicissim virtus
fortunae repugnanti posset auferre, ut ab ea sibi auferri neminem
patitur! jam tibi profecto injecisset manum, suique juris te esse
proclamans, et in bonorum certissimorum possessionem traducens, ne
prosperis quidem casibus servire permitteret. Sed quoniam ita
comparatum est, sive pro meritis nostris, sive pro necessitate naturae
(Lib. 1 Retract., c. 1, n. 2), ut divinum animum
mortalibus inhaerentem, nequaquam sapientiae portus accipiat, ubi
neque adversante fortunae flatu, neque secundante moveatur; nisi eo
illum fortuna ipsa, vel secunda, vel quasi adversa perducat: nihil
pro te nobis aliud quam vota restant, quibus ab illo cui haec curae
sunt Deo, si possumus, impetremus ut te tibi reddat; ita enim facile
reddet et nobis; sinatque mentem illam tuam, quae respirationem jamdiu
parturit, aliquando in auras verae libertatis emergere. Etenim
fortasse quae vulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur;
nihilque aliud in rebus casum vocamus, nisi cujus ratio et causa
secreta est (Ibid.): nihilque seu commodi seu incommodi commodi
contingit in parte, quod non conveniat et congruat universo. Quam
sententiam uberrimarum docrinarum oraculis editam, remotamque
longissime ab intellectu profanorum, se demonstraturam veris amatoribus
suis, ad quam te invito, philosophia pollicetur. Quamobrem, cum
tibi tuo animo indigna multa accidunt; ne te ipse contemnas. Nam si
divina providentia pertenditur usque ad nos, quod minime dubitandum
est; mihi crede, sic tecum agi oportet ut agitur. Nam cum tanta,
quantam semper admiror, indole tua, ab ineunte adolescentia adhuc
infirmo rationis atque lapsante vestigio humanam vitam errorum omnium
plenissimam ingredereris; excepit te circumfluentia divitiarum, quae
illam aetatem atque animum, quae pulchra et honesta videbantur avide
sequentem, illecebrosis coeperat absorbere gurgitibus, nisi inde te
fortunae illi flatus, qui putantur adversi, eripuissent pene
mergentem.
2. An vero si edentem te munera ursorum et nunquam ibi antea visa
spectacula civibus nostris, theatricus plausus semper prosperrimus
accepisset; si stultorum hominum, quorum immensa turba est, conflatis
et consentientibus vocibus ferreris ad coelum; si nemo tibi auderet
esse inimicus; si municipales tabulae te non solum civium, sed etiam
vicinorum patronum aere signarent; collocarentur statuae, influerent
honores, adderentur etiam potestates, quae municipalem habitum
supercrescerent; conviviis quotidianis mensae opimae struerentur; quod
cuique esset necesse, quod cujusque etiam deliciae sitirent,
indubitanter peteret, indubitanter hauriret, multa etiam non
petentibus funderentur; resque ipsa familiaris diligenter a tuis
fideliterque administrata, idoneam se tantis sumptibus paratamque
praeberet: tu interea viveres in aedificiorum exquisitissimis molibus,
in nitore balnearum, in tesseris quas honestas non respuit, in
venatibus, in conviviis, in ore clientium, in ore civium, in ore
denique populorum humanissimus, liberalissimus, mundissimus,
fortunatissimus, ut fuisti , jactareris: quisquam tibi, Romaniane,
beatae alterius vitae, quae sola beata est, quisquam, quaeso,
mentionem facere auderet? quisquam tibi persuadere posset, non solum
te felicem non esse; sed eo maxime miserum, quo tibi minime
videreris? Nunc vero quam te breviter admonendum tot et tanta, quae
pertulisti adversa fecerunt? Non enim tibi alienis exemplis
persuadendum est quam fluxa et fragilia, et plena calamitatum sint
omnia, quae bona mortales putant; cum ita ex aliqua parte bene
expertus sis, ut ex te caeteris persuadere possimus.
3. Illud ergo, illud tuum, quo semper decora et honesta
desiderasti; quo te liberalem magis quam divitem esse maluisti; quo
nunquam concupisti esse potentior quam justior, nunquam adversitatibus
improbitatibusque cessisti: illud ipsum, inquam, quod in te divinum
nescio quo vitae hujus somno veternoque sopitum est, variis illis
durisque jactationibus secreta providentia excitare decrevit.
Evigila, evigila, oro te; multum, mihi crede, gratulaberis quod
pene nullis prosperitatibus quibus tenentur incauti, mundi hujus tibi
dona blandita sunt: quae meipsum capere moliebantur quotidie ista
cantantem, nisi me pectoris dolor ventosam professionem abjicere et in
philosophiae gremium confugere coegisset. Ipsa me nunc in otio, quod
vehementer optavimus, nutrit ac fovet: ipsa me penitus ab illa
superstitione, in quam te mecum praecipitem dederam, liberavit .
Ipsa enim docet, et vere docet nihil omnino colendum esse, totumque
contemni oportere, quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus
sensus attingit (Lib. 1 Retract., c. 1, n. 2). Ipsa
verissimum et secretissimum Deum perspicue se demonstraturam
promittit, et jam jamque quasi per lucidas nubes ostentare dignatur.
4. In hac mecum studiosissime vivit noster Licentius: ad eam totus
a juvenilibus illecebris voluptatibusque conversus est, ita ut eum non
temere patri audeam imitandum proponere. Philosophia est enim, a
cujus uberibus se nulla aetas queretur excludi; ad quam avidius
retinendam et hauriendam quo te incitarem, quamvis tuam sitim bene
noverim, gustum tamen mittere volui, quem tibi suavissimum, et, ut
ita dicam, inductorium fore, peto ne frustra speraverim. Nam
disputationem quam inter se Trygetius et Licentius habuerunt, relatam
in litteras, tibi misi. Illum enim quoque adolescentem, quasi ad
detergendum fastidium disciplinarum aliquantum sibi usurpasset militia,
ita nobis magnarum honestarumque artium ardentissimum edacissimumque
restituit. Pauculis igitur diebus transactis, posteaquam in agro
vivere coepimus, cum eos ad studia hortans atque animans, ultra quam
optaveram paratos et prorsus inhiantes viderem, volui tentare pro
aetate quid possent: praesertim cum Hortensius liber Ciceronis jam
eos ex magna parte conciliasse philosophiae videretur. Adhibito itaque
notario, ne aurae laborem nostrum discerperent, nihil perire permisi.
Sanein hoc libro res et sententias illorum, mea vero et Alypii etiam
verba lecturus es.
|
|