|
5. Cum igitur omnes hortatu meo unum in locum ad hoc congregati
essemus, ubi opportunum visum est: Numquidnam dubitatis, inquam,
verum nos scire oportere? Minime, ait Trygetius: caeterique se
vultu ipso approbasse significaverunt. Quid si, inquam, etiam non
comprehenso vero beati esse possumus; necessariam veri comprehensionem
arbitramini? Hic Alypius: Hujus quaestionis, inquit, judicem me
tutius puto. Cum enim iter mihi in urbem sit constitutum, oportet me
onere alicujus suscipiendae partis relevari; simul quod facilius
judicis partes, quam cujusquam defensoris, cuipiam delegare possim.
Quare dehinc pro alterutra parte ne a me quidquam exspectetis. Quod
ei cum concessum esset ab omnibus, et ego rogationem repetissem:
Beati certe, inquit Trygetius, esse volumus; et si ad hanc rem
possumus absque veritate pervenire, quaerenda nobis veritas non est.
Quid hoc ipsum, inquam? Existimatisne beatos nos esse posse, etiam
non inventa veritate? Tunc Licentius: Possumus, inquit, si verum
quaeramus. Hic cum ego caeterorum sententiam nutu flagitassem: Movet
me, inquit Navigius , quod a Licentio dictum est. Potest enim
fortasse hoc ipsum esse beate vivere, in veritatis inquisitione
vivere. Defini ergo, ait Trygetius, quid sit beata vita, ut ex eo
colligam quid respondere conveniat. Quid censes, inquam, esse aliud
beate vivere, nisi secundum id quod in homine optimum est, vivere?
Temere, inquit, verba non fundam: nam id ipsum optimum quid sit,
definiendum mihi abs te puto. Quis, inquam, dubitaverit, nihil
aliud esse hominis optimum, quam eam partem animi, cui dominanti
obtemperare convenit caetera quaeque in homine sunt? Haec autem, ne
aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest (Lib. 1
Retract., cap. 1, n. 2). Quod si tibi non videtur, quaere
quomodo ipse definias vel beatam vitam, vel hominis optimum.
Assentior, inquit.
6. Quid ergo? ut ad propositum, inquam, redeamus; videturne tibi
non invento vero beate posse vivi, si tantum quaeratur? Repeto,
inquit, sententiam illam meam: Minime videtur. Vos, inquam, quid
opinamini? Tum Licentius: Mihi prorsus, inquit, videtur: nam
majores nostri, quos sapientes beatosque accepimus, eo solo quod verum
quaerebant, bene beateque vixerunt. Ago gratias, inquam, quod cum
Alypio me judicem fecistis, cui, fateor, invidere jam coeperam.
Quoniam igitur alteri vestrum videtur beatam vitam sola investigatione
veritatis; alteri, non nisi inventione posse contingere; Navigius
autem paulo ante ostendit in tuam, Licenti, partem se velle
transire: magnopere exspecto quales sententiarum vestrarum patroni esse
possitis. Res enim magna est, et diligenti discussione dignissima.
Si res magna est, ait Licentius, magnos viros desiderat. Noli
quaerere, inquam, praesertim in hac villa, quod ubivis gentium
reperire difficile est: sed potius explica, cur id quod abs te non
temere, ut opinor, prolatum est, et qua tibi ratione videatur: nam
et maximae res, cum a parvis quaeruntur, magnos eos solent efficere.
|
|