|
7. Quoniam te, inquit, video magnopere nos urgere, ut adversum
invicem disputemus, quod te utiliter velle confido; quaero cur beatus
esse non possit, qui verum quaerit, etiamsi minime inveniat? Quia
beatum, inquit Trygetius, volumus esse perfectum in omnibus
sapientem. Qui autem adhuc quaerit, perfectus non est. Hunc igitur
quomodo asseras beatum, omnino non video. Et ille: Potest apud te,
inquit, vivere auctoritas majorum? Non omnium, inquit Trygetius.
Quorum tandem? Ille: Eorum scilicet, qui sapientes fuerunt. Tum
Licentius: Carneades, inquit, tibi sapiens non videtur? Ego,
ait, graecus non sum; nescio Carneades iste qui fuerit. Quid,
inquit Licentius, de illo nostro Cicerone, quid tandem existimas?
Hic cum diu tacuisset: Sapiens fuit, inquit. Et ille: Ergo ejus
de hac re sententia habet apud te aliquid ponderis? Habet, inquit.
Accipe igitur quae sit, nam eam tibi excidisse arbitror. Placuit
enim Ciceroni nostro, beatum esse qui veritatem investigat, etiamsi
ad ejus inventionem non valeat pervenire. Ubi hoc, inquit, Cicero
dixit? Et Licentius: Quis ignorat eum affirmasse vehementer, nihil
ab homine percipi posse; nihilque remanere sapienti, nisi
diligentissimam inquisitionem veritatis: propterea quia si incertis
rebus esset assensus, etiam si fortasse verae forent, liberari ab
errore non posset? quae maxima est culpa sapientis. Quamobrem si et
sapientem necessario beatum esse credendum est, et veritatis sola
inquisitio perfectum sapientiae munus est; quid dubitamus existimare
beatam vitam, etiam per se ipsa investigatione veritatis posse
contingere?
8. Tum ille: Licetne tandem ad ea quae temere concessa sunt,
redire rursum? Hic ego: Illi hoc non solent concedere, inquam,
quos ad disputandum non inveniendi veri cupiditas, sed ingenii puerilis
jactantia impellit. Itaque apud me, praesertim cum adhuc nutriendi
educandique sitis, non solum conceditur, sed etiam in praeceptis
habeatis volo, ad ea vos discutienda redire oportere, quae
concesseritis incautius. Et Licentius: Non parvum in philosophia
profectum puto, inquit, cum in comparatione recti verique inveniendi
contemnitur a disputante victoria. Itaque libenter obsequor praeceptis
et sententiae tuae, et Trygetium ad id quod se temere concessisse
arbitratur, res enim mei juris est, redire permitto. Tum Alypius:
Suscepti a me officii nondum partes esse, vosmetipsi mecum
recognoscitis. Sed quoniam id jamdudum disposita profectio
interrumpere me compellit, pro meo quoque munere geminatam sibi
potestatem particeps mecum judicii non renuet usque in reditum meum:
video enim hoc vestrum certamen longius progressurum. Et cum
discessisset: Quod , inquit Licentius, temere concesseras,
profer. Et ille: Temere dedi, inquit, Ciceronem fuisse
sapientem. Ergone Cicero sapiens non fuit, a quo in latina lingua
philosophia et inchoata est, et perfecta? Etsi concedam, inquit,
esse sapientem, non omnia tamen ejus probo. Atqui oportet multa ejus
alia refellas, ut non impudenter hoc de quo agitur, improbare
videaris. Quid si hoc solum non recte sensisse illum affirmare paratus
sum? Vestra, ut opinor, nihil interest, nisi cujus ponderis ad id
quod volo asserendum, rationes afferam. Perge, inquit ille. Quid
enim, inquit, audeam contra eum, qui se Ciceronis adversarium
profitetur?
9. Hic Trygetius: Volo attendas, ait, tu judex noster,
quemadmodum superius beatam vitam definieris: dixisti namque eum beatum
esse, qui secundum eam partem animi vivit, quam caeteris convenit
imperare. Tu autem, Licenti, volo vel nunc mihi concedas (jam enim
libertate, in quam maxime nos vindicaturam se philosophia pollicetur,
jugum illud auctoritatis excussi), perfectum non esse qui adhuc
veritatem requirat. Tum ille post diuturnum silentium: Non concedo,
inquit. Et Trygetius: Cur, quaeso? explica. Isthic sum enim,
et aveo audire, quo pacto possit et perfectus homo esse, et adhuc
quaerere veritatem. Hic ille: Qui ad finem inquit, non pervenit,
fateor quod perfectus non sit. Veritatem autem illam solum Deum nosse
arbitror, aut forte hominis animam, cum hoc corpus, hoc est
tenebrosum carcerem, dereliquerit. Hominis autem finis est, perfecte
quaerere veritatem: perfectum enim quaerimus, sed tamen hominem. Et
Trygetius: Non igitur potest beatus esse homo. Quomodo enim; cum
id quod magnopere concupiscit, assequi nequeat? Potest autem homo
beate vivere, siquidem potest secundum eam partem animi vivere quam
dominari in homine fas est. Potest igitur verum invenire. Aut
colligat se, et non concupiscat verum, ne cum id assequi non
potuerit, necessario miser sit. At hoc ipsum est beatum hominis, ait
ille, perfecte quaerere veritatem: hoc est enim pervenire ad finem,
ultra quem non potest progredi. Quisquis ergo minus instanter quam
oportet veritatem quaerit, is ad finem hominis non pervenit: quisquis
autem tantum quantum homo potest ac debet, dat operam inveniendae
veritati, is etiamsi eam non inveniat, beatus est; totum enim facit,
quod ut faciat, ita natus est. Inventio autem si defuerit, id deerit
quod natura non dedit. Postremo cum hominem necesse sit aut beatum
esse aut miserum, nonne dementis est eum qui dies noctesque quantum
potest instat investigandae veritati, miserum dicere? Beatus igitur
erit. Deinde illa definitio mihi, ut arbitror, uberius suffragatur:
nam si beatus est, sicuti est, qui secundum eam partem animi vivit,
quam regnare caeteris convenit, et haec pars ratio dicitur; quaero
utrum non secundum rationem vivat, qui quaerit perfecte veritatem?
Quod si absurdum est, quid dubitamus beatum hominem dicere sola ipsa
inquisitione veritatis?
|
|