|
10. Mihi, ait ille, nec secundum rationem vivere, nec beatus
omnino, quisquis errat videtur. Errat autem omnis qui semper quaerit
nec invenit. Unde tibi unum jam e duobus monstrandum est: aut
errantem beatum esse posse; aut eum qui quod quaerit nunquam invenit,
non errare. Hic ille: Beatus errare non potest. Et cum diu
siluisset: Non autem errat, inquit, cum quaerit; quia ut non
erret, perfecte quaerit. Et Trygetius: Ut non erret quidem,
inquit, quaerit; sed errat, cum minime invenit. Ita autem tibi
profuturum putasti, quod errare ille non vult, quasi nemo erret
invitus, aut quisquam omnino erret, nisi invitus. Tum ego, cum ille
diu cunctaretur quid responderet: Definiendum vobis est, inquam,
quid sit error: facilius enim ejus fines potestis videre, in quem jam
penitus ingressi estis. Ego, inquit Licentius, definire aliquid
idoneus non sum: quamvis errorem definire sit facicilius quam finire.
Ego, ait ille, definiam; quod mihi facillimum est, non ingenio,
sed causa optima. Nam errare est utique semper quaerere, nunquam
invenire. Ego, inquit Licentius, si vel istam definitionem facile
possem refellere, jamdudum causae meae non defuissem. Sed quoniam aut
res ipsa per se ardua est, aut ita mihi apparet; peto a vobis ut usque
in crastinam lucem quaestio differatur, si nihil hodie quod
respondeam, reperire potuero, cum id sedulo mecum ipse volvam. Quod
cum concedendum putarem, non renuentibus caeteris, deambulatum ire
surreximus: nobisque inter nos multa variaque sermocinantibus, ille in
cogitatione defixus fuit. Quod cum frustra esse sensisset, relaxare
animum maluit, et nostro se sermoni miscere. Postea cum jam
advesperasceret, in eumdem conflictum redierant: sed modum imposui,
persuasique ut in alium diem differri paterentur. Inde ad balneas.
|
|