|
11. Postridie autem cum consedissemus: Proferte, inquam, quod
heri coeperatis. Tum Licentius: Distuleramus, inquit,
disputationem, nisi fallor, rogatu meo, cum erroris definitio
difficillima mihi esset. Hic plane, inquam, non erras, quod ut tibi
omen sit ad reliqua, libenter optaverim (Lib. 1 Retract., c.
1, n. 2). Audi ergo, inquit, quod heri etiam nisi
intercessisses, protulissem. Error mihi videtur esse falsi pro vero
approbatio; in quem nullo pacto incidit, qui veritatem quaerendam
semper existimat: falsum enim probare non potest, qui probat nihil;
non igitur potest errare. Beatus autem facillime esse potest: nam,
ne longius abeam, si nobis ipsis, ut heri licuit, quotidie vivere
liceret; nihil mihi occurrit cur nos beatos appellare dubitaremus.
Viximus enim magna mentis tranquillitate, ab omni corporis labe animum
vindicantes, et a cupiditatum facibus longissime remoti, dantes,
quantum homini licet, operam rationi; hoc est, secundum illam divinam
partem animi viventes, quam beatam vitam esse hesterna inter nos
definitione convenit: atque, ut opinor, nihil invenimus, sed
tantummodo quaesivimus veritatem. Potest igitur sola inquisitione
veritatis, etiamsi eam invenire minime possit, homini beata vita
contingere. Nam definitio tua vide quanta facilitate excludatur
notione communi. Etenim errare dixisti esse, Semper quaerere, et
nunquam invenire. Quid si quisquam nihil quaerat, et interrogatus,
verbi gratia, utrumnam modo dies sit, temere statimque noctem esse
opinetur atque respondeat? nonne tibi videtur errare? Hoc igitur
erroris genus vel immanissimum, non complexa est definitio tua. Quid
si etiam non errantes complexa est, potestne definitio ulla esse
vitiosior? Nam si quis Alexandriam quaerat, et ad eam recto pergat
itinere; non, opinor, potes eum errantem vocare. Quid si eamdem
viam, variis impeditus causis, longo agat tempore, et in ea morte
praeveniatur; nonne et semper quaesivit, et nunquam invenit, nec
erravit tamen? Non, inquit ille, semper quaesivit.
12. Recte dicis, ait Licentius, et bene admones. Inde enim
prorsus nihil ad rem pertinet definitio tua: non enim ego beatum esse
dixi, qui semper quaerat veritatem. Quod ne fieri quidem potest:
primo, quia non semper homo est; deinde, quia non ex quo tempore
incipit esse homo, eo jam potest, aetate impediente, verum quaerere.
Aut si semper id putas dicendum, si nihil temporis quo jam quaerere
potest, perire patitur; rursus tibi Alexandriam redeundum est. Fac
enim quemquam, ex quo tempore iter agere vel aetate vel negotio
sinitur, pergere occipere illam viam, atque, ut supra dixi, cum
deviet nusquam, antequam perveniat tamen vita excedere; multum
profecto errabis, si tibi errasse iste videbitur, quamvis omni quo
potuit tempore, nec quaerere desierit, nec invenire potuerit quo
pergebat. Quamobrem si et mea descriptio vera est, et secundum eam
non errat ille qui perfecte quaerit, quamvis non inveniat veritatem,
beatusque est ob eam rem, quod secundum rationem vivit; tua vero
definitio et frustrata est, et si non esset, nihil eam curare
deberem, si ex eo solum quod ego definivi, satis causa firmata est:
cur, quaeso, nondum est ista inter nos quaestio dissoluta?
|
|