|
13. Hic Trygetius: Dasne, inquit, sapientiam rectam viam vitae
esse? Do, inquit, sine dubio: sed tamen volo mihi sapientiam
definias, ut sciam utrum quae mihi, eadem tibi esse videatur. Et
ille: Parum tibi, ait, videtur definita hoc ipso quod nunc
interrogatus es? Etiam quod volui concessisti. Si enim non fallor,
non falso recta via vitae sapientia nominatur. Tum Licentius: Nihil
mihi tam ridiculum, quam ista definitio videtur, inquit. Fortasse,
ait ille: pedetentim tamen quaeso, ut ratio praeveniat risum tuum:
nihil enim est foedius risu irrisione dignissimo. Quid enim, ait
ille, nonne fateris vitae mortem esse contrariam? Fateor, ait.
Mihi igitur, inquit ille, via vitae nulla magis videtur, quam ea qua
quisque pergit, ne in mortem incidat. Assentiebatur Trygetius.
Ergo si viator quispiam diverticulum vitans, quod a latronibus
obsideri audierit, recta ire pergat, atque ita evadat interitum;
nonne et viam vitae, et rectam secutus est; et eam sapientiam nominat
nemo? Quomodo igitur omnis recta vitae via sapientia est? Concessi
enim esse, sed non solam. Definitio autem nihil complecti debuit,
quod esset alienum. Itaque rursus defini, si placet, quid tibi
videtur esse sapientia.
14. Diu ille tacuit; deinde: En, inquit, iterum definio, si
hoc tu nunquam finire statuisti. Sapientia est via recta, quae ad
veritatem ducat. Similiter et hoc, inquit ille, refellitur: nam dum
apud Virgilium Aeneae dictum est a matre:
|
Perge modo, et qua te ducit via dirige gressum.
|
|
sequens hanc viam ad id quod dictum erat, id est ad verum, pervenit.
Contende, si placet, ubi pedem ille incedens posuit, sapientiam
posse dici: quanquam stulte prorsus istam descriptionem tuam effringere
conor; nam causam meam nulla plus adjuvat. Etenim sapientiam non
ipsam veritatem, sed viam quae ad eam ducat, esse dixisti. Quisquis
ergo hac utitur via, sapientia profecto utitur; et qui sapientia
utitur, sapiens sit necesse est: sapiens igitur erit ille, qui
perfecte quaesierit veritatem, etiamsi ad eam nondum pervenerit. Nam
via quae ducit ad veritatem, nulla, uti opinor, intelligitur melius
quam diligens inquisitio veritatis. Hac igitur sola via utens, jam
iste sapiens erit: at nemo sapiens miser; omnis autem homo aut miser,
aut beatus: beatum igitur faciet non tantum inventio, sed ipsa per se
investigatio veritatis.
15. Tum ille arridens: Merito mihi, inquit, ista contingunt,
dum adversario in re non necessaria fidenter assentior: quasi vero ego
sim magnus definitor, aut quidquam in disputando magis supervacaneum
putem. Quis enim modus erit, si ego rursus velim definiri abs te
aliquid, et rursus ejusdem definitionis verba, et consequentium item
singillatim omnia, fingens quod nihil intelligam, definiri flagitem?
Nam quid planissimum non meo jure definiri cogam, si jure a me
sapientiae definitio postulatur? Cujus enim verbi in animis nostris
apertiorem notionem natura esse voluit quam sapientiae? Sed nescio
quomodo, cum mentis nostrae veluti portum notio ipsa reliquerit, et
verborum sibi quasi vela tetenderit, occurrant statim calumniarum mille
naufragia. Quamobrem aut definitio sapientiae ne requiratur, aut
judex noster in ejus patrocinium dignetur descendere. Tum ego, cum
jam stilum nox impediret, et quasi de integro magnum quiddam
disserendum viderem oboriri, in alium diem distuli: nam disputare
coeperamus sole jam in occasum declinante, diesque pene totus cum in
rebus rusticis ordinandis, tum in recensione primi libri Virgilii
peractus fuit.
|
|