|
16. Deinde mox ut illuxit, ita enim res erant pridie constitutae ut
largum esset otium, statim peragendum negotium susceptum est. Tum
ego: Heri postulasti, inquam, Trygeti, ut a judicis munere ad
sapientiae patrocinium descenderem: quasi vero quemquam in sermone
vestro adversarium sapientia pateretur; aut ullo defendente ita
laboraret, ut majus implorare deberet auxilium. Nam neque inter vos
aliud quaerendum natum est, quam quid sit sapientia; in quo eam
vestrum neuter oppugnat, quia uterque desiderat. Neque si tu in
definienda sapientia defecisse te putas, propterea reliqua defensio
sententiae tuae tibi deserenda est. Itaque a me nihil aliud habebis
quam definitionem sapientiae, quae nec mea nec nova est, sed et
priscorum hominum, et quam vos mirer non recordari. Non enim nunc
primum auditis, Sapientiam esse rerum humanarum divinarumque
scientiam.
17. Hic Licentius, quem post istam definitionem diu putabam
quaesiturum esse quod diceret, subjecit statim: Cur ergo non,
quaeso, sapientem vocamus flagitiosissimum illum hominem, quem ipsi
bene novimus per innumera scorta solere dissolvi; Albicerium dico
illum, qui apud Carthaginem multos annos consulentibus mira quaedam et
certa respondit? Innumerabilia commemorare possem, nisi et apud eos
loquerer qui experti sunt, et paucis nunc satis sit ad id quod volo.
Nonne cochlearium (mihi autem dicebat) cum domi non inveniretur; tuo
jussu percontatus, non solum quid quaereretur, verum etiam nominatim
cujus res esset, et ubi lateret, citissime verissimeque respondit?
Item me praesente, omitto illud quod in eo quod rogabatur nihil omnino
falsus est, sed cum puer qui nummos ferebat, certam eorum partem, cum
ad eum pergeremus, furatus esset; omnes sibi numerari jussit,
coegitque illum ante oculos nostros quos abstulerat reddere, priusquam
omnino ipse aut eosdem nummos vidisset, aut quantum sibi allatum fuerit
audisset e nobis.
18. Quid quod doctissimum et clarissimum virum Flaccianum mirari
solitum esse abs te accepimus? qui cum de fundo emendo esset locutus,
ad illum divinum rem ita detulit, ut quid egisset, si potis esset,
ediceret. Atque ille statim non modo negotii genus, sed etiam, in
quo ille vehementer clamabat admirans, ipsum fundi nomen pronuntiavit,
cum ita esset absurdum, ut vix ejus Flaccianus ipse meminisset. Jam
illud sine stupore animi non queo dicere, quod amico nostro discipulo
tuo sese volenti exagitare, flagitantique insolenter, ut diceret quid
secum ipse tacitus volveret; Virgilii versum eum cogitare respondit.
Cum ille obstupefactus negare non posset, perrexit quaerere quisnam
versus esset. Nec Albicerius, qui grammatici scholam vix transiens
vidisset aliquando, versum ipsum securus et garrulus canere dubitavit.
Num igitur aut res humanae non erant, de quibus ille consulebatur;
aut sine rerum divinarum scientia, tam certa consulentibus et vera
respondit? At utrumque absurdum est. Nam et humanae res nihil sunt
aliud quam res hominum; ut argentum, nummi, fundus, postremo ipsa
etiam cogitatio: et res divinas quis non recte arbitretur esse, per
quas homini divinatio ipsa contingit? Sapiens ergo fuit Albicerius,
si sapientiam rerum humanarum divinarumque scientiam illa definitione
concedimus.
|
|