|
19. Hic ille: Primo, inquit , ego scientiam non appello, in qua
ille qui eam profitetur, aliquando fallitur. Scientia enim non solum
comprehensis, sed ita comprehensis rebus constat, ut neque in ea quis
unquam errare, nec quibuslibet adversantibus impulsus nutare debeat.
Unde verissime a quibusdam philosophis dicitur, in nullo eam posse
nisi in sapiente inveniri; qui non modo perceptum habere debet id quod
tuetur ac sequitur, verum etiam inconcussum tenere. Scimus autem
illum quem commemorasti, multa saepe falsa dixisse: quod non solum
aliis mihi referentibus comperi, sed praesens aliquando ipse percepi.
Eumne igitur scientem vocem, cum saepe falsa dixerit; quem non
vocarem, si cunctanter vera dixisset? Hoc me de aruspicibus et de
auguribus, et de his omnibus qui sidera consulunt, et de conjectoribus
somniorum dixisse putatote. Aut aliquem ex hoc genere hominum
proferte, si potestis, qui consultus, nunquam de responsis suis
dubitaverit, nunquam postremo falsa responderit. Nam de vatibus nihil
mihi puto esse laborandum, qui mente loquuntur aliena.
20. Deinde res humanas esse ut concedam res hominum, quidquam tu
existimas nostrum esse, quod nobis vel dare vel eripere casus potest?
Aut cum rerum humanarum scientia dicitur, ea dicitur, qua quisquam
novit vel quot, vel quales fundos habeamus; quid auri, quid argenti,
quidque denique alienorum carminum cogitemus? Illa est humanarum rerum
scientia, quae novit lumen prudentiae, temperantiae decus,
fortitudinis robur, justitiae sanctitatem. Haec enim sunt, quae
nullam fortunam metuentes vere nostra dicere audemus: quae si
Albicerius ille didicisset, nunquam, mihi crede, tam luxuriose
deformiterque vixisset. Quod autem dixit, quem versum volveret animo
ille a quo consulebatur; neque hoc puto inter res nostras esse
numerandum: non quo negem honestissimas disciplinas ad possessionem
quamdam nostri animi pertinere, sed quia versum alienum etiam
imperitissimis canere ac pronuntiare concessum est. Ideoque talia cum
in memoriam nostram incurrerint, non mirum est, si sentiri possunt ab
hujus aeris animalibus quibusdam vilissimis, quos daemonas vocant, a
quibus nos superari acumine ac subtilitate sensuum posse concedo,
ratione autem nego; atque id fieri nescio quo modo secretissimo atque a
nostris sensibus remotissimo. Non enim, si miramur apiculam melle
posito, nescio qua sagacitate qua hominem vincit, unde advolare; ideo
eam nobis praeponere, aut saltem comparare debemus.
21. Itaque vellem magis iste Albicerius, ab eo qui discere
cuperet, interrogatus ipsa metra docuisset; vel coactus a quopiam
consultorum, de re sibi statim proposita versus proprios cecinisset.
Quod eumdem Flaccianum saepe dixisse soles commemorare, cum illud
divinationis genus magna mentis altitudine derideret atque despiceret,
idque nescio cui abjectissimae animulae, sic enim dicebat, tribueret,
quo ille quasi spiritu admonitus vel inflatus haec respondere solitus
esset. Quaerebat enim vir ille doctissimus ab iis qui talia
mirarentur, num grammaticam vel musicam vel geometriam Albicerius
posset docere? Quis autem illum nosset, et non istorum omnium
imperitissimum fateretur? Quamobrem ad extremum hortabatur, ut animos
suos ii qui talia didicissent, illi divinationi sine dubitatione
praeferrent, darentque operam his disciplinis instruere atque
adminiculari suam mentem, quibus aeriam istam invisibilium animantium
naturam transilire, et eam supervolare contingeret.
|
|