|
22. Proinde velim mihi exponas, bone accusator Academicorum,
officium tuum; id est, in quorum defensionem hos oppugnes. Metuo
enim, ne Academicos refellens, Academicum te probare velis.
Accusatorum, inquam, ut opinor, duo genera esse bene nosti: non
enim si a Cicerone modestissime dictum est, ita eum Verris esse
accusatorem, ut Siculorum defensor esset (Cicero in Verrem,
actione 1), propterea necesse est, eum qui aliquem accusat, habere
alterum quem defendat. Et ille: Saltem habesue tu quidquam in quo
sententia tua jam fundata constiterit? Facile est, inquam, huic
rogationi respondere, mihi praesertim cui repentina non est: jam hoc
totum mecum egi, et diu multumque versavi animo. Quamobrem audi,
Alypi, quod, ut arbitror, jam optime scis: non ego istam
disputationem disputandi gratia susceptam volo; satis sit quod cum
istis adolescentibus praelusimus, ubi libenter nobiscum philosophia
quasi jocata est. Quare auferantur de manibus nostris fabellae
pueriles. De vita nostra, de moribus, de animo res agitur; qui se
superaturum inimicitias omnium fallaciarum, et veritate comprehensa,
quasi in regionem suae originis rediens, triumphaturum de libidinibus,
atque ita temperantia velut conjuge accepta regnaturum esse praesumit,
securior rediturus in coelum (Lib. 1 Retract., cap. 1, n.
3). Vides quid dicam? Tollamus de medio jam cuncta ista: arma
acri facienda viro (Aeneid. lib. 8, v. 304); nec quidquam
minus semper optavi, quam inter eos, qui secum multum vixerunt,
multumque sermocinati sunt, oriri aliquid, unde novus quasi conflictus
exsurgat. Sed propter memoriam, quae infida custos est
excogitatorum, referri in litteras volui, quod inter nos saepe
pertractavimus, simul ut isti adolescentes, et in haec attendere
discerent, et aggredi ac subire tentarent.
23. Tunc ergo nescis, nihil me certum adhuc habere quod sentiam ,
sed ab eo quaerendo Academicorum argumentis atque disputationibus
impediri? Nescio enim quomodo fecerunt in animo quamdam probabilitatem
(ut ab eorum verbo nondum recedam), quod homo verum invenire non
possit: unde piger et prorsus segnis effectus eram, nec quaerere
audebam, quod acutissimis ac doctissimis viris invenire non licuit.
Nisi ergo prius tam mihi persuasero verum posse inveniri, quam sibi
illi non posse persuaserunt; non audebo quaerere, nec habeo aliquid
quod defendam. Itaque istam interrogationem remove, si placet, et
potius discutiamus inter nos, quam sagaciter possumus, utrumnam possit
verum inveniri. Et pro parte mea videor mihi habere jam multa, quibus
contra rationem Academicorum niti molior: inter quos et me modo
interim nihil distat, nisi quod illis probabile visum est, non posse
inveniri veritatem; mihi autem inveniri posse probabile est. Nam
ignoratio veri, aut mihi, si illi fingebant, peculiaris est, aut
certe utrisque communis.
|
|