|
24. Tum Alypius: Jam, inquit, securus incedam: video enim te
non tam accusatorem, quam adjutorem fore. Itaque ne longius abeamus,
videamus quaeso prius ne per hanc quaestionem in qua successisse videor
iis qui tibi cesserunt, in verbi controversiam decidamus, quod te ipso
insinuante ex auctoritate illa Tulliana turpissimum esse, saepe
confessi sumus. Cum enim, ni fallor, Licentius placuisse sibi
diceret de probabilitate Academicorum sententiam, subjecisti quod ille
haud dubie confirmavit, sciretne hanc ab eisdem etiam verisimilitudinem
nominari. Et bene novi, siquidem ex te mihi nota sunt, non absque te
esse Academicorum placita. Quae cum, ut dixi, animo tuo infixa
sint; quid verba secteris, ignoro. Non est ista, inquam, mihi
crede, verborum, sed rerum ipsarum magna controversia: non enim illos
viros eos fuisse arbitror, qui rebus nescirent nomina imponere; sed
mihi haec vocabula videntur elegisse, et ad occultandam tardioribus,
et ad significandam vigilantioribus sententiam suam. Quod quare et
quomodo mihi videatur, exponam, cum prius illa discussero, quae ab
eis tanquam cognitionis humanae inimicis dicta homines putant. Itaque
perlibenter habeo hucusque hodie nostrum processisse sermonem, ut satis
quid inter nos quaereretur, aperteque constaret. Nam illi mihi
videntur graves omnino ac prudentes viri fuisse. Si quid est autem,
quod nunc disputabimus adversus eos erit , qui Academicos inventioni
veritatis adversos fuisse crediderunt. Et ne me territum putes, etiam
contra eos ipsos non invitus armabor, si non occultandae sententiae
suae causa, ne ab eis temere pollutis mentibus, et quasi profanis,
quaedam veritatis sacra proderentur; sed ex animo illa quae in eorum
libris legimus, defenderunt. Quod hodie facerem, nisi nos solis
occasus jam domum redire compelleret. Hactenus illo die disputatum
est.
|
|