|
25. Postridie autem quamvis non minus blandus tranquillusque dies
illuxisset, vix tamen domesticis negotiis evoluti sumus. Nam magnam
ejus partem in epistolarum maxime scriptione consumpseramus. Et cum
jam duae horae vix reliquae forent, ad pratum processimus. Nam
invitabat coeli nimia serenitas, placuitque, ut ne ipsum quidem quod
restiterat tempus, perire pateremur. Itaque cum ad arborem solitam
ventum esset, et mansissemus loco: Velim vos, inquam,
adolescentuli, quoniam non est hodie magna res aggredienda, in
memoriam mihi revocetis, quomodo hesterno die rogatiunculae quae vos
turbavit, Alypius responderit. Hic Licentius: Tam breve est,
inquit, ut nihil negotii sit hoc recordari; quam leve sit autem tu
videris. Nam, ut opinor, vetuit te, res cum constaret, de verbis
movere quaestionem. Et ego: Hoc ipsum, inquam, quid sit, quamve
habeat vim, satis animadvertistis? Videor, inquit, mihi videre quid
sit; sed quaeso, tu id paulisper exponas. Nam saepe abs te audivi,
turpe esse disputantibus in verborum quaestione immorari, cum certamen
nullum de rebus remanserit. Sed hoc subtilius est, quam ut
explicandum a me debeat flagitari.
26. Audite ergo, inquam, quid sit, vos. Id probabile vel
verisimile Academici vocant, quod nos ad agendum sine assensione
potest invitare. Sine assensione autem dico, Ut id quod agimus non
opinemur verum esse, aut non id scire arbitremur; agamus tamen. Ut
verbi causa, utrum hesterna nocte tam liquida ac pura, hodie tam
laetus sol exorturus esset, si nos quispiam rogaret; credo quod nos id
scire negaremus, diceremus tamen ita videri. Talia, inquit
Academicus, mihi videntur omnia quae probabilia vel verisimilia putavi
nominanda; quae tu si alio nomine vis vocare, nihil repugno. Satis
enim mihi est, te jam bene accepisse quid dicam, id est quibus rebus
haec nomina imponam. Non enim vocabulorum opificem, sed rerum
inquisitorem decet esse sapientem. Satisne intellexistis, quomodo
mihi ludicra illa quibus vos agitabam, de manibus excussa sint? Hic
cum ambo se intellexisse respondissent, vultuque ipso responsionem
postularent meam: Quid putatis, inquam? Ciceronem cujus haec verba
sunt, inopem fuisse latinae linguae, ut minus apta rebus imponeret,
quas sentiebat, nomina?
|
|