|
27. Tum Trygetius: Jam, inquit, placet nobis, cum res nota
sit, de verbis nullas calumnias commovere. Quare vide potius quid
huic respondeas qui nos liberavit, in quos tu impulsus tentas iterum
irruere. Et Licentius: Mane, ait, quaeso: nam mihi sublucet
nescio quid, quo videam non tibi tam facile tantum argumentum eripi
debuisse. Et cum defixus in cogitatione siluisset aliquantum: Rogo,
inquit, nihil mihi videtur esse absurdius, quam dicere, se verisimile
sequi, eum qui verum quid sit ignoret: nec illa me tua similitudo
conturbat. Nam recte ego interrogatus, utrum ex ista temporie coeli
nulla in crastinum pluvia cogatur, respondeo es se verisimile, qui me
non nego nosse aliquid veri. Nam scio arborem istam modo argenteam
fieri non posse, multaque talia vera non impudenter me scire dico,
quorum video esse similia ea quae verisimilia nomino. Tu vero,
Carneades, vel quae alia graeca pestis, ut nostris parcam (quid enim
dubitem in hanc partem transire ad eum cui captivus debeor jure
victoriae?): tu ergo cum te nihil veri scire dicas, unde hoc
verisimile sequeris? At enim nomen ei non potui aliud imponere. Quid
ergo nobis disputandum est cum eo, qui nec loqui potest?
28. Non ego, inquit Alypius, perfugas metuam: quanto minus ille
Carneades, in quem nescio utrum juvenili an puerili levitate
commotus, maledicta potius quam aliquod telum putasti esse jaciendum?
Nam illi quidem ad roborandam sententiam suam, quae semper tenus
probabili fundata fuit, hoc interim adversum te facile suffecerit, ita
nos a veri inventione procul esse positos, ut tu tibi ipse magno
argumento esse possis, qui ita una interrogatiuncula loco motus es, ut
ubi tibi standum esset, penitus ignorares. Sed haec, atque scientiam
tuam, quam tibi impressam de hac arbore paulo ante confessus es, in
aliud tempus differamus. Quamvis enim jam alias partes delegeris,
tamen sedulo docendus es quid paulo ante dixerim. Nondum enim, ut
opinor, in eam quaestionem, qui utrum inveniri verum possit
quaeritur, progressi fueramus: sed illud tantum in ipso vestibulo
defensionis meae praescribendum putavi, in quo te lassum prostratumque
prospexeram; hoc est; utrum verisimile, an probabile, an alio si quo
nomine appellari potest, quod sibi Academici sat esse dicant,
quaerendum non esse. Nam si tu optimus jam inventor veritatis tibi
videris, nihil ad me. Postea si ingratus non fueris huic patrocinio
meo, eadem fortasse me docebis.
|
|