|
29. Hic ego, cum verecunde Licentius Alypii impetum formidaret;
Omnia potius, inquam, Alypi, loqui maluisti, quam quemadmodum
nobis cum iis, qui loqui nesciant, disputandum sit. Et ille:
Quoniam olim tum mihi, tum omnibus notum est, et nunc tua professione
satis indicas te loquendi peritum esse; velim explices utilitatem primo
hujus inquisitionis suae , quae aut superflua est, ut opinor, et ei
multo magis respondere superfluum est; aut si commoda visa fuerit, et
a me explicari nequierit, precario abs te impetrem, ut magistri
officium ne gravere. Meministi, inquam, heri me esse pollicitum de
istis vocabulis post acturum. Et nunc ille sol admonet, ut quae
ludicra pueris proposui, redigam in cistas; praesertim cum ea ornandi
jam potius quam vendendi gratia proponam. Nunc antequam stilum nostrum
tenebrae occupent, quae patronae Academicorum solent esse, volo inter
nos hodie plenissime constet, ad quam quaestionem nobis explicandam
mane surgendum sit. Itaque responde, quaeso, utrum tibi videantur
Academici habuisse certam de veritate sententiam, et eam temere
ignotis vel non purgatis animis prodere noluisse; an vero ita
senserint, ut eorum disputationes se habent.
30. Tum ille: Quid illis animi fuerit, inquit, non temere
confirmabo. Nam quantum ex libris colligi datur, tu melius nosti quae
in verba sententiam suam promere soleant: Me autem de meipso si
consulis, inventum nondum verum esse puto. Addo etiam quod de
Academicis flagitabas, nec posse inveniri me putare, non solum
inolita, quam semper fere animadvertisti opinione mea, sed etiam
auctoritate magnorum excellentiorumque philosophorum; quibus nos
praebere colla sive imbecillitas nostra, sive sagacitas ipsorum, ultra
quam nihil jam inveniri posse credendum est, nescio quomodo compellit.
Hoc est, inquam, quod volui. Nam verebar, ne cum tibi quoque id
videretur quod mihi; disputatio nostra manca remaneret, nullo
existente qui ex altera parte rem venire in manus cogeret, ut
diligenter quantum possumus versaretur. Itaque si id evenisset,
paratus eram te rogare, ut Academicorum partes ita susciperes, quasi
tibi non solum disputasse, sed etiam sensisse viderentur, verum non
posse comprehendi. Quaeritur ergo inter nos, utrum illorum argumentis
probabile sit nihil percipi posse, ac nulli rei esse assentiendum.
Quod si obtinueris, cedam libenter: si autem demonstrare potuero
multo esse probabilius, et posse ad veritatem pervenire sapientem, et
assensionem non semper esse cohibendam: nihil habebis, ut opinor, cur
non te in meam sententiam transire patiaris. Quod cum illi placuisset
et caeteris qui aderant, jam vespere obumbrati domum revertimus.
|
|