|
1. Si quam necesse est, disciplina atque scientia sapientiae vacuum
esse non posse sapientem, tam eam necesse esset invenire dum
quaeritur; omnis profecto Academicorum vel calumnia, vel pertinacia,
vel pervicacia, vel, ut ego interdum arbitror, congrua illi tempori
ratio, simul cum ipso tempore, et cum ipsius Carneadis Ciceronisque
corporibus sepulta foret. Sed quia sive vitae hujus multis variisque
jactationibus, Romaniane, ut in eodem te probas, sive ingeniorum
quodam stupore, vel socordia vel tarditate torpentium, sive
desperatione inveniendi; quia non quam facile oculis ista lux, tam
facile mentibus sapientiae sidus oboritur; sive etiam qui error omnium
populorum est, falsa opinione inventae a se veritatis, nec diligenter
homines quaerunt, si qui quaerunt, et a quaerendi voluntate
avertuntur; evenit ut scientia raro paucisque proveniat: eoque fit,
ut Academicorum arma, quando cum eis ad manus venitur, nec
mediocribus viris, sed acutis et bene eruditis, invicta et quasi
Vulcania videantur. Quamobrem contra illos fluctus procellasque
fortunae, cum obnitendum remis qualiumcumque virtutum, tum in primis
divinum auxilium omni devotione atque pietate implorandum est; ut
intentio constantissima bonorum studiorum teneat cursum suum, a quo eam
nullus casus excutiat, quominus illam philosophiae tutissimus
jucundissimusque portus accipiat. Haec prima tua causa est; hinc tibi
metuo, hinc te cupio liberari, hinc, si modo dignus sim qui
impetrem, quotidianis votis auras tibi prosperas orare non cesso; oro
autem ipsam summi Dei Virtutem atque Sapientiam. Quid est enim
aliud, quem mysteria nobis tradunt Dei Filium?
2. Multum autem me adjuvabis pro te deprecantem, si non nos exaudiri
posse desperes, nitarisque nobiscum et tu non solum votis, sed etiam
voluntate, atque illa tua naturali mentis altitudine, propter quam te
quaero, qua singulariter delector, quam semper admiror, quae in te,
proh nefas! illis rerum domesticarum nubibus quasi fulmen involvitur,
et multos, ac pene omnes latet: me autem, et alium, vel tertium,
familiarissimos tuos latere non potest, qui saepe non solum attente
audivimus murmura tua, sed etiam nonnulla fulgura fulminibus propiora
conspeximus. Quis enim, ut caetera pro tempore taceam et unum
commemorem; quis, inquam, tam subito unquam tantum intonuit,
tantumque lumine mentis emicuit, ut sub uno fremitu rationis, et
quodam coruscamine temperantiae, uno die illa pridie saevissima penitus
libido moreretur? Ergone non erumpet aliquando ista virtus, et
multorum desperantium risus in horrorem stuporemque convertet; et
locuta in terris quasi quaedam futurorum signa, rursus projecto totius
corporis onere recurret in coelum? Ergone Augustinus de Romaniano
frustra ista dixit? Non sinet ille cui me totum dedi, quem nunc
recognoscere aliquantum coepi.
|
|