|
3. Ergo aggredere mecum philosophiam: hic est quidquid te anxium
saepe, atque dubitantem mirabiliter solet movere. Non enim metuo aut
a socordia morum, aut a tarditate ingenii tui. Quis enim te quando
aliquantum respirare concessum est, in sermonibus nostris vigilantior?
quis acutior apparuit? Ergone tibi gratiam non repensabo? an fortasse
paululum debeo? Tu me adolescentulum pauperem ad peregrina studia
pergentem, et domo et sumptu, et, quod plus est, animo excepisti.
Tu patre orbatum amicitia consolatus es, hortatione animasti, ope
adjuvisti. Tu in nostro ipso municipio, favore, familiaritate,
communicatione domus tuae pene tecum clarum primatemque me fecisti. Tu
Carthaginem illustrioris professionis gratia remeantem, cum tibi soli
et meorum nulli consilium meum spemque aperuissem, quamvis aliquantum
illo tibi insito, quia ibi jam docebam, patriae amore cunctatus es:
tamen ubi evincere adolescentis cupiditatem, ad ea quae videbantur
meliora tendentis, nequisti; ex dehortatore in adjutorem mira
benevolentiae moderatione conversus es. Tu necessariis omnibus iter
adminiculasti meum. Tu ibidem rursus, qui cunabula, et quasi nidum
studiorum meorum foveras, jam volare audentis sustentasti rudimenta.
Tu etiam cum te absente atque ignorante navigassem, nihil succensens
quod non tecum communicassem ut solerem, atque aliud quidvis quam
contumaciam suspicans, mansisti inconcussus in amicitia; nec plus ante
oculos tuos liberi deserti a magistro, quam nostrae mentis penetralia
puritasque versata est.
4. Postremo quidquid de otio meo modo gaudeo; quod a superfluarum
cupiditatum vinculis evolavi, quod depositis oneribus mortuarum
curarum, respiro, resipisco, redeo ad me; quod quaero intentissimus
veritatem, quod invenire jam ingredior, quod me ad summum ipsum modum
perventurum esse confido; tu animasti, tu impulisti, tu fecisti.
Cujus autem minister fueris, plus adhuc fide concepi, quam ratione
comprehendi. Nam cum praesens praesenti tibi exposuissem interiores
motus animi mei , vehementerque ac saepius assererem, nullam mihi
videri prosperam fortunam, nisi quae otium philosophandi daret; nullam
beatam vitam, nisi qua in philosophia viveretur: sed me tanto meorum
onere, quorum ex officio meo vita penderet, multisque necessitatibus,
vel vani mei pudoris, vel ineptae meorum miseriae refrenari: tam magno
es elatus gaudio, tam sancto hujus vitae inflammatus ardore, ut te
diceres, si tu ab illarum importunarum litium vinculis aliquo modo
eximereris, omnia mea vincula etiam patrimonii tui mecum participatione
rupturum.
5. Itaque cum admoto nobis fomite discessisses, nunquam cessavimus
inhiantes in philosophiam, atque illam vitam quae inter nos placuit
atque convenit, prorsus nihil aliud cogitare: atque id constanter
quidem, sed minus acriter agebamus; putabamus tamen satis nos agere.
Et quoniam nondum aderat ea flamma, quae summa nos arreptura erat;
illamqua lenta aestuabamus, arbitrabamur vel esse maximam. Cum ecce
tibi libri quidam pleni, ut ait Celsinus, bonas res arabicas ubi
exhalarunt in nos, ubi illi flammulae instillarunt pretiosissimi
unguenti guttas paucissimas; incredibile, Romaniane, incredibile,
et ultra quam de me fortasse et tu credis; quid amplius dicam? etiam
mihi ipsi de meipso incredibile incendium concitarunt. Quis me tunc
honor, quae hominum pompa, quae inanis famae cupiditas, quod denique
hujus mortalis vitae fomentum atque retinaculum commovebat? Prorsus
totus in me cursim redibam. Respexi tantum, confiteor, quasi de
itinere in illam religionem, quae pueris nobis insita est, et
medullitus implicata: verum autem ipsa me ad se nescientem rapiebat.
Itaque titubans, properans, haesitans arripio apostolum Paulum.
Neque enim vere isti, inquam, tanta potuissent, vixissentque ita ut
eos vixisse manifestum est, si eorum Litterae atque rationes huic
tanto bono adversarentur. Perlegi totum intentissime atque cautissime
.
6. Tunc vero quantulocumque jam lumine asperso, tanta se mihi
philosophiae facies aperuit, ut non dicam tibi, qui ejus incognitae
fame semper arsisti, sed si ipsi adversario tuo, a quo nescio utrum
plus exercearis quam impediaris, eam demonstrare potuissem; nae ille
et baias, et amoena pomaria , et delicata nitidaque convivia, et
domesticos histriones, postremo quidquid eum acriter commovet in
quascumque delicias, abjiciens et relinquens, ad ejus pulchritudinem
blandus amator et sanctus, mirans, anhelans, aestuans advolaret.
Habet enim et ille, quod confitendum est, quoddam decus animi, vel
potius decoris quasi sementem , quod erumpere in veram pulchritudinem
nitens, tortuose ac deformiter inter scabra vitiorum, et inter
opinionum fallacium dumeta frondescit: tamen non cessat frondescere,
et paucis acute ac diligenter in densa intuentibus quantum sinitur
eminere. Inde est illa hospitalitas, inde in conviviis multa
humanitatis condimenta, inde ipsa elegantia, nitor, mundissima facies
rerum omnium, et undique cuncta perfuxdens adumbratae venustatis
urbanitas.
|
|