|
7. Philocalia ista vulgo dicitur: ne contemnas nomen hoc ex vulgi
nomine: nam philocalia et philosophia prope similiter cognominatae
sunt, et quasi gentiles inter se videri volunt, et sunt. Quid est
enim philosophia? Amor sapientiae. Quid philocalia? Amor
pulchritudinis. Quaere de Graecis. Quid ergo sapientia? nonne ipsa
vera est pulchritudo? Germanae igitur istae sunt prorsus, et eodem
parente procreatae (Lib. 1 Retract., cap. 1, n. 3): sed
illa visco libidinis detracta coelo suo, et inclusa cavea populari,
viciniam tamen nominis tenuit, ad commonendum aucupem ne se contemnat.
Hanc igitur sine pennis sordidatam et egentem volitans libere soror
saepe agnoscit, sed raro liberat: non enim philocalia ista unde genus
ducat agnoscit, nisi philosophia. Quam totam fabulam (nam subito
Aesopus factus sum) Licentius tibi carmine suavius indicabit: poeta
est enim pene perfectus. Ergo ille, si veram pulchritudinem cujus
falsae amator est, sanatis renudatisque paululum oculis posset
intueri, quanta voluptate philosophiae gremio se involveret? Quomodo
ibi te cognitum, sicut verum fratrem amplecteretur? Miraris haec, et
forsitan rides. Quid si haec explicarem ut volebam? quid si saltem
vox, si adhuc facies videri a te non potest, ipsius philosophiae
posset audiri? Mirareris profecto; sed non rideres, non desperares.
Crede mihi, de nullo desperandum est, de talibus autem minime.
Omnino sunt exempla; facile evadit, facile revolat hoc genus avium,
multis inclusis multum mirantibus.
8. Sed ad nos redeamus, nos inquam, Romaniane, philosophemur:
reddam tibi gratiam, filius tuus coepit jam philosophari: ego eum
reprimo, ut disciplinis necessariis prius excultus vigentior et firmior
insurgat, quarum te ne metuas expertem, si bene te novi, auras tibi
liberas tantum opto. Nam de indole quid dicam? Utinam non tam rara
esset in hominibus, quam certa est in te! Restant duo vitia, et
impedimenta inveniendae veritatis, a quibus tibi non multum timeo;
timeo tamen ne te contemnas, atque inventurum esse desperes, aut certe
ne invenisse te credas. Quorum primum, si tamen inest, ista tibi
disputatio fortasse detrahet. Saepius enim succensuisti Academicis,
eo quidem gravius, quo minus eruditus esses; sed eo libentius, quod
veritatis amore illiciebaris. Itaque jam cum Alypio, te fautore,
confligam, et tibi facile persuadebo quod volo, probabiliter tamen.
Nam ipsum verum non videbis, nisi in philosophiam totus intraveris.
Illud autem alterum quod te fortasse aliquid invenisse praesumis,
quamvis a nobis jam quaerens, dubitansque discesseris, tamen si quid
superstitionis in animum revolutum est, ejicietur profecto, vel cum
tibi aliquam inter nos disputationem de religione misero, vel cum
praesens tecum multa contulero.
9. Ego enim nunc aliud nihil ago, quam me ipse purgo a vanis
perniciosisque opinionibus. Itaque non dubito melius mihi esse, quam
tibi. Unum tantum est unde invideam fortunae tuae, quod solus frueris
Luciliano meo : an et tu invides quia dixi, meo? Sed quid dixi
aliud quam tuo, et omnium quicumque unum sumus? De quo tamen ut
subvenias desiderio meo, quid te rogem? Tu te ipse pro me roga
quantum scis, quia debes. Sed nunc ambobus dico, cavete ne quid vos
nosse arbitremini, nisi quod ita didiceritis, saltem ut nostis,
unum, duo, tria, quatuor simul collecta in summam fieri decem. Sed
item cavete ne vos in philosophia veritatem aut non cognituros, aut
nullo modo ita posse cognosci arbitremini. Nam mihi vel potius illi
credite qui ait, Quaerite et invenietis (Matth. VII, 7), nec
cognitionem desperandam esse, et manifestiorem futuram, quam sunt illi
numeri. Nunc ad propositum veniamus. Jam enim sero coepi metuere,
ne hoc principium modum excederet, et non est leve. Nam modus procul
dubio divinus est: sed fefellerit cum dulciter ducit, ero cautior cum
sapiens fuero.
|
|