|
10. Post pristinum sermonem, quem in primum librum contulimus,
septem fere diebus a disputando fuimus otiosi, cum tres tantum
Virgilii libros post primum recenseremus, atque ut in tempore
congruere videbatur, tractaremus. Quo tamen opere Licentius in
poeticae studium sic inflammatus est, ut aliquantum mihi etiam
reprimendus videretur. Jam enim ab hac intentione ad nullam se rem
devocari libenter ferebat. Tandem tamen ad retractandam quam
distuleramus de Academicis quaestionem, cum a me, quantum potui,
lumen philosophiae laudaretur, non invitus accessit: et forte dies ita
serenus effulserat, ut nulli prorsus rei magis, quam serenandis animis
nostris congruere videretur. Maturius itaque solito lectos
reliquimus, paululumque cum rusticis egimus, quod tempus urgebat.
Tum Alypius: Antequam vos, inquit, audiam de Academicis
disputantes, volo mihi legatur sermo ille vester quem dicitis me
absente perfectum: non enim possum aliter, cum inde hujus
disceptationis occasio nata sit, in audiendis vobis non aut errare,
aut certe laborare. Quod cum factum esset, et in eo pene totum
antemeridianum tempus consumptum videremus; redire ab agro, qui
deambulantes nos acceperat, domum instituimus. Et Licentius:
Quaeso, inquit, ante prandium mihi breviter totam Academicorum
sententiam exponendo repetere ne graveris, ne quid in ea me fugiat,
quod pro partibus meis sit. Faciam, inquam, et eo libentius quo de
hac re cogitans parum prandeas. Ne, inquit ille, isthinc securus
sis: nam et multos, et maxime patrem meum saepe animadverti eo
edaciorem, quo refertior curis esset. Deinde tu quoque de istis
metris cogitantem non sic expertus es, ut cura mea mensa secura sit.
Quod quidem apud meipsum mirari soleo: quid enim sibi vult, quod tunc
cibum pertinacius appetimus cum in aliud intendimus animum? Aut quid
est quod manibus et dentibus nostris, occupatis nobis, animus
imperiosus fit? Audi potius, inquam, de Academicis quod rogaveras,
ne te metra ista volventem, non solum in epulis sine metro, sed etiam
in quaestionibus patiar. Si quid autem pro mea parte occultabo,
prodet Alypius. Bona fide tua opus est, inquit Alypius: nam si
metuendum est, ne aliquid occultes, a me deprehendi difficile posse
arbitror eum, a quo me ista didicisse nullus qui me novit ignorat,
praesertim cum in prodendo vero non magis victoriae, quam animo tuo
consulturus sis.
|
|