|
11. Agam, inquam, bona fide, quoniam de jure praescribis. Nam
et Academicis placuit, nec homini scientiam posse contingere earum
duntaxat rerum, quae ad philosophiam pertinent; nam caetera curare se
Carneades negabat; et tamen hominem posse esse sapientem,
sapientisque totum munus, ut abs te quoque, Licenti, illo sermone
dissertum est, in conquisitione veri explicari. Ex quo confici, ut
nulli etiam rei sapiens assentiatur: erret enim necesse est, quod
sapienti nefas est, si assentiatur rebus incertis. Et omnia incerta
esse non dicebant solum, verum etiam copiosissimis rationibus
affirmabant. Sed verum non posse comprehendi, ex illa stoici Zenonis
definitione arripuisse videbantur, qui ait id verum percipi posse,
quod ita esset animo impressum ex eo unde esset, ut esse non posset ex
eo unde non esset. Quod brevius planiusque sic dicitur, his signis
verum posse comprehendi, quae signa non potest habere quod falsum est.
Hoc prorsus non posse inveniri, vehementissime ut convincerent
incubuerunt. Inde dissensiones philosophorum, inde sensuum
fallaciae, inde somnia furoresque, inde pseudomeni et soritae in
illius causae patrocinio viguerunt. Et cum ab eodem Zenone
accepissent, nihil esse turpius quam opinari, confecerunt
callidissime, ut si nihil percipi posset, et esset opinatio
turpissima, nihil unquam sapiens approbaret.
12. Hinc eis invidia magna conflata est: videbatur enim esse
consequens, ut nihil ageret, qui nihil approbaret. Unde dormientem
semper, et officiorum omnium desertorem, sapientem suum Academici
describere videbantur, quem nihil approbare censebant. Hic illi
inducto quodam probabili, quod etiam verisimile nominabant, nullo modo
cessare sapientem ab officiis asserebant, cum haberet quid sequeretur;
veritas autem sive propter naturae tenebras quasdam, sive propter
similitudinem rerum, vel obruta, vel confusa latitaret. Quamvis et
ipsam refrenationem et quasi suspensionem assensionis magnam prorsus
actionem sapientis esse dicebant. Videor mihi breviter totum, ut
voluisti, exposuisse, nihilque recessisse a praescriptione, Alypi,
tua: id est egisse, ut dicitur, bona fide. Si enim aliquid vel non
ita ut est dixi, vel forte non dixi; nihil voluntate a me factum est.
Bona ergo fides est, ex animi sententia. Homini enim homo falsus
docendus, fallax cavendus debet videri: quorum prius magistrum bonum,
posterius discipulum cautum desiderat.
13. Tum Alypius: Gratum, inquit, habeo, cum et Licentio a te
satisfactum est, et me onere imposito relevasti. Non enim magis tibi
verendum erat, ne quid explorandi mei causa minus a te diceretur (nam
alio modo qui fieri poterat?) quam mihi, si in quoquam te prodere
fuisset necesse. Quare faxis, ut illud quod deest, non tam
percontationi, quam ipsi percontanti, de differentia novae ac veteris
Academiae, ne te pigeat exponere. Prorsus, inquam, fateor,
piget. Quare beneficium dederis (nam et hoc quod commemoras, ad rem
maxime pertinere negare non possum), si me paululum conquiescente,
apud me distinguere ista nomina, et causam novae Academiae aperire
volueris. Crederem, inquit, me quoque a prandio te avocare
voluisse, ni te magis a Licentio territum dudum putarem, et ejus
postulatio ita nobis praescripsisset, ut ei ante prandium quidquid
hujus involutionis esset, expediretur. Et cum reliqua dicere
tenderet, mater nostra (nam domi jam eramus) ita nos trudere in
prandium coepit, ut verba faciendi locus non esset.
|
|