|
14. Deinde, cum tantum alimentorum accepissemus, quantum
compescendae fami satis esset; ad pratum regressis nobis, Alypius,
Paream, inquit, sententiae tuae, nec ausim recusare. Si enim nihil
me fugerit, gratabor eum doctrinae tuae, tum etiam memoriae meae. At
si in quoquam fortasse aberravero, recurabis id, ut deinceps hujusmodi
delegationem non pertimescam. Novae Academiae discidium non tam
contra veterem conceptum, quam contra Stoicos arbitror esse commotum.
Nec vero discidium est putandum, siquidem a Zenone illatam novam
quaestionem dissolvi discutique oportebat. Nam de non percipiendo,
quamvis nullis conflictationibus agitata, incolens tamen etiam veterum
Academicorum mentes sententia non impudenter existimata est. Quod
etiam ipsius Socratis Platonisque ac reliquorum veterum auctoritate
probatu facile est, qui se hactenus crediderunt ab errore posse
defendi, si se assensioni non temere commisissent: quamvis propriam de
hac re disputationem in scholas suas non introduxerint, nec ab illis
enucleate aliquando quaesitum sit, percipi, necne veritas possit.
Quod cum Zeno rude ac novum intulisset, contenderetque nihil percipi
posse, nisi quod verum ita esset, ut dissimilibus notis a falso
discerneretur, neque opinationem subeundam esse sapienti, atque id
Archesilas audiret; negavit hujusmodi quidquam posse ab homine
reperiri, neque illi opinionis naufragio sapientis committendam esse
vitam. Unde etiam conclusit, nulli rei esse assentiendum.
15. Verum cum ita res se haberet, ut vetus Academia magis aucta,
quam oppugnata videretur; exstitit Philonis auditor Antiochus, qui,
ut nonnullis visus est, gloriae cupidior quam veritatis, in simultatem
adduxit Academiae utriusque sententias. Dicebat enim rem insolitam,
et ab opinione veterum remotissimam Academicos novos conatos inducere.
In quam rem veterum physicorum aliorumque magnorum philosophorum
implorabat fidem; ipsos etiam Academicos oppugnans, qui se verisimile
contenderent sequi, cum ipsum verum se ignorare faterentur. Multaque
argumenta collegerat, quibus nunc supersedendum arbitror: nihil tamen
magis defendebat, quam verum percipere posse sapientem. Hanc puto
inter Academicos novos ac veteres controversiam fuisse. Quae si secus
se habet, ut Licentium plenissime informes, pro utroque
postulaverim. Si vero ita est, ut dicere potui, susceptam
disputationem peragite.
|
|