|
16. Tum ego: Quamdiu, inquam, Licenti, in isto nostro longiore
quam putabam sermone conquiescis? Audisti qui sint Academici tui?
At ille verecunde arridens, et aliquantum hac compellatione
turbatior: Poenitet me, inquit, tantopere affirmasse contra
Trygetium, beatam vitam in veritatis inquisitione consistere. Nam me
ista quaestio ita perturbat, ut vix non miser sim, qui certe vobis,
si quid humanitatis geritis, videor miserandus. Sed quid me ipse
ineptus crucio? aut quid exhorreo tanta causae bonitate subnixus?
Prorsus non cedam nisi veritati. Placentne, inquam, tibi novi
Academici? Plurimum, inquit. Ergo verum videntur tibi dicere?
Tum ille cum jam esset assensurus, arrisione Alypii cautior factus,
haesit aliquantum. Et deinde: Repete, inquit, rogatiunculam.
Verumne, inquam, tibi videntur Academici dicere? Et rursum cum diu
tacuisset: Utrum, ait, verum sit, nescio: probabile est tamen.
Neque enim plus video quod sequar. Probabile, inquam, scisne ab
ipsis etiam verisimile nominari? Ita, inquit, videtur. Ergo,
inquam, verisimilis est Academicorum sententia. Ita, inquit. Jam
quaeso attende, inquam, diligentius. Si quisquam fratrem tuum visum
patris tui similem esse affirmet, ipsumque tuum patrem non noverit;
nonne tibi insanus, aut ineptus videbitur? Et hic diu tacuit. Tum
ait, Non mihi hoc videtur absurdum.
17. Cui ego cum respondere coepissem; Exspecta, inquit, quaeso,
paululum. Ac post arridens, Dic mihi, ait, oro te, jamne certus
es de victoria tua? Tum ego: Fac me, inquam, certum esse: non
ideo tamen tu causam tuam debes deserere, praesertim cum haec inter nos
disputatio suscepta sit exercendi tui causa, et ad elimandum animum
provocandi. Numquidnam, inquit, aut Academicos legi, aut tot
disciplinis eruditus sum, quibus tu ad me instructus adventas?
Academicos, inquam, nec illi legerant a quibus primo sententia ista
defensa est. Eruditio autem disciplinarumque copia si te deficit, non
usque adeo tamen ingenium tuum esse debet invalidum, ut nullo facto
impetu paucissimis verbis meis rogationibusque succumbas. Illud enim
jam vereri coepi, ne tibi citius quam volo succedat Alypius, quo
adversario non ita securus deambulabo. Ergo utinam, inquit ille, jam
vincar, ut aliquando vos audiam disserentes, et quod plus est,
videam; quo mihi spectaculo nihil potest felicius exhiberi. Nam
quoniam placuit vobis ista fundere, potius quam effundere; siquidem
ore prorumpentia stilo excipitis, nec in terram, ut dicitur, cadere
sinitis; legere etiam vos licebit : sed nescio quomodo, cum
admoventur oculis iidem ipsi quos inter sermo caeditur ; bona
disputatio si non utilius, at certe laetius perfundit animum.
18. Gratum habemus, inquam: sed repentina ista gaudia tua temere
illam sententiam evadere coegerunt, qua dixisti, nullum tibi
spectaculum exhiberi posse felicius. Quid si enim illum patrem tuum,
quo profecto nemo philosophiam est post tam longam sitim hausturus
ardentius, nobiscum ista quaerentem ac disserentem videbis; cum ego me
fortunatiorem nunquam putabo, quid te tandem sentire ac dicere
convenit? Hic vero ille aliquantum lacrymavit, et ubi loqui potuit,
porrecta manu coelum suspiciens: Et quando ego, inquit, Deus, hoc
videbo? sed nihil est de te desperandum. Hic cum pene omnes ab
intentione disputationis remitti in lacrymas coepissemus, obluctans
mecum, et vix me colligens: Age potius, inquam, et in vires tuas
redi; quas ut congereres unde unde posses, patronus Academiae
futurus, longe ante monueram: non opinor ideo ut modo ante tubam
tremor occupet artus (Aeneid. lib. 11, v. 424); aut ut
visendae alienae pugnae desiderio, tam cito te optes esse captivum.
Hic Trygetius, ubi satis attendit jam vultus nostros serenatos:
Quidni iste optet, inquit, homo tam sanctus, ut hoc ei Deus ante
vota concesserit? Crede jam, Licenti; nam qui non invenis quid
respondeas, et adhuc ut vincare optas, parvae fidei mihi videris.
Arrisimus. Tum Licentius: Loquere beatus, inquit, non inveniendo
verum, sed certe, non quaerendo.
19. Qua hilaritate adolescentulorum cum essemus laetiores;
Attende, inquam, rogationem, et in viam redi firmior et valentior,
si potes. En adsum, inquit, quantum possum. Quid enim si ille
fratris mei visor fama compertum habeat eum esse similem patris, potest
insanus aut ineptus esse, si credit? Stultusne, inquam, saltem dici
potest? Non continuo, inquit, nisi se id scire contenderit. Nam si
ut probabile sequitur quod crebra fama jactavit, nullius temeritatis
argui potest. Tum ego: Rem ipsam paulisper consideremus, et quasi
ante oculos constituamus. Ecce fac illum nescio quem hominem quem
describimus, esse praesentem: advenit alicunde frater tuus; ibi
iste: Cujus hic puer filius? Respondetur: Cujusdam Romaniani.
At hic: Quam patri similis est! quam ad me hoc non temere fama
detulerat! Hic tu, vel quis alius: Nosti enim Romanianum, bone
homo? Non novi, inquit: tamen similis ejus mihi videtur. Poteritne
quisquam risum tenere? Nullo modo, inquit. Ergo, inquam, quid
sequatur vides. Jamdudum, inquit, video. Sed tamen istam
conclusionem abs te audire volo: oportet enim alere incipias, quem
cepisti. Quidni, inquam, concludam? Ipsa res clamat similiter
ridendos esse Academicos tuos, qui se in vita veri similitudinem sequi
dicunt, cum ipsum verum quid sit, ignorent.
|
|