|
20. Tum Trygetius: Longe mihi, inquit, videtur dissimilis
Academicorum cautio ab hujus quem descripsisti ineptia. Illi enim
rationibus assequuntur quod dicunt esse verisimile: iste autem ineptus
famam secutus est, cujus auctoritate nihil est vilius. Quasi vero,
inquam, non ineptior esset, si diceret, Patrem quidem ejus minime
novi, nec fama comperi quam sit similis patris, et mihi tamen similis
videtur. Ineptior certe, inquit. Sed quorsum ista? Quia tales,
inquam, sunt, qui dicunt, Verum quidem non novimus; sed hoc quod
videmus, ejus quod non novimus simile est. Probabile, inquit, illi
dicunt. Cui ego: Quomodo istuc dicis? An negas eos verisimile
dicere? Et ille inquit: Ego ob hoc dicere volui, ut illam
similitudinem excluderem. Videbatur enim mihi fama improbe irruisse in
quaestionem vestram, cum Academici ne oculis quidem credant humanis,
nedum famae mille quidem, ut poetae fingunt, sed monstrosis tamen
luminibus. Nam quis ego tandem sum Academiae defensor? An in
quaestione ista invidetis securitati meae? En habes Alypium, cujus
adventus nobis, quaeso, ferias dederit, quem te jamdudum non frustra
formidare arbitramur.
21. Tum facto silentio, oculos ambo in Alypium contulerunt. Tum
ille: Vellem, inquit, quidem, ut meae vires patiuntur, auxiliari
aliquatenus partibus vestris, nisi mihi omen vestrum terrori esset.
Sed hanc formidinem, ni me spes fefellerit, facile fugem . Simul
enim solatur me, quod praesens Academicorum oppugnator, onus
Trygetii victi pene subierit, et nunc eum victorem vestra confessione
probabile est. Illud magis vereor, ne et deserti officii
negligentiam, et invasi impudentiam, devitare non possim. Non enim
vos oblitos credo, judicis mihi munus fuisse delatum. Hic
Trygetius: Illud, inquit, aliud, hoc autem aliud est; quare
quaesumus, ut te aliquando patiare privatum. Ne renuerim, ait;
nedum impudentiam vel negligentiam vitare cupio, in superbiae, quo
vitio nihil est immanius, laqueos incidam, si honorem mihi a vobis
concessum, diutius quam permittitis teneam.
|
|