|
18. Sed ab hoc jam litigioso tribunali secedamus in aliquem locum,
ubi nobis nulla turba molesta sit; atque utinam in ipsam scholam
Platonis, quae nomen ex eo dicitur accepisse, quod a populo sit
secreta: hic jam non de gloria, quod leve ac puerile est, sed de ipsa
vita, et de aliqua spe animi beati, quantum inter nos possumus,
disseramus. Negant Academici sciri aliquid posse. Unde hoc vobis
placuit, studiosissimi homines atque doctissimi? Movit nos,
inquiunt, definitio Zenonis. Cur quaeso? Nam si vera est,
nonnihil veri novit, qui vel ipsam novit; sin falsa, non debuit
constantissimos commovere. Sed videamus quid ait Zeno. Tale
scilicet visum comprehendi et percipi posse, quale cum falso non
haberet signa communia. Hoccine te movit, homo Platonice, ut
omnibus viribus ab spe discendi studiosos retraheres, ut totum negotium
philosophandi adjuvante quodam etiam mentis ingemiscendo torpore
desererent?
19. Sed quomodo illum non permoveret, si et nihil tale inveniri
potest, et nisi quid tale est, percipi non potest? hoc si ita est,
dicendum potius erat, non posse in hominem cadere sapientiam, quam
sapientem nescire cur vivat, nescire quemadmodum vivat, nescire utrum
vivat; postremo, quo perversius magisque delirum et insanum dici nihil
potest, simul et sapientem esse, et ignorare sapientiam. Quid enim
est durius, hominem non posse esse sapientem, an sapientem nescire
sapientiam? Nihil hinc disputandum est, si res ipsa ita posita satis
non est ad dijudicandum. Sed illud forte si diceretur, penitus
homines a philosophando averterentur: nunc vero inducendi sunt
sapientiae dulcissimo ac sanctissimo nomine, ut cum contrita aetate
nihil didicerint, postea te summis exsecrationibus prosequantur, quem
relictis saltem voluptatibus corporis, ad animi tormenta sunt secuti.
20. Sed videamus per quem potius a philosophia deterreantur. Per
eumne qui dixerit: Audi, amice; philosophia non ipsa sapientia, sed
studium sapientiae vocatur, ad quam te si contuleris, non quidem dum
hic vivis sapiens eris (est enim apud Deum sapientia, nec provenire
homini potest), sed cum te tali studio satis exercueris atque
mundaveris, animus tuus ea post hanc vitam, id est, cum homo esse
desieris, facile perfruetur? An per eum qui dixerit: Venite,
mortales, ad philosophiam; magnus hic fructus est: quid enim homini
sapientia charius? venite igitur ut sapientes sitis, et sapientiam
nesciatis? Non, inquit, a me ita dicetur. Hoc est decipere, nam
nihil aliud apud te invenietur. Ita fit ut si hoc dixeris, fugiant
tanquam insanum; si alio modo ad hoc adduxeris, facias insanos. Sed
credamus, propter utramque sententiam aeque homines nolle
philosophari. Si aliquid philosophiae perniciosum Zenonis definitio
dicere cogebat, nu homo, idne homini dicendum fuit, unde se doloret;
an id, unde te derideret?
21. Tamen quod Zeno definivit, quantum stulti pos sumus,
discutiamus. Id visum ait posse comprehendi, quod sic appareret, ut
falsum apparere non posset. Manifestum est, nihil aliud in
perceptionem venire. Hoc et ego, inquit Archesilas, video, et hoc
ipso doceo nihil percipi. Non enim tale aliquid inveniri potest.
Fortasse abs te, atque ab aliis stultis: at a sapiente cur non
potest? Quanquam et ipsi stulto nihil responderi posse arbitror, si
tibi dicat ut illo memorabili acumine tuo hanc ipsam Zenonis
definitionem refellas, et ostendas eam etiam falsam esse posse: quod
si non potueris, hanc ipsam quam percipias habes; si autem
refelleris, unde a percipiendo impediaris non habes. Ego eam refelli
posse non video, et omnino verissimam judico. Itaque cum eam scio,
quamvis sim stultus, nonnihil scio. Sed fac illam cedere versutiae
tuae. Utar complexione securissima. Aut enim vera est, aut falsa:
si vera, bene teneo; si falsa, potest aliquid percipi, etiamsi
habeat communia signa cum falso. Unde, inquit, potest? Verissime
igitur Zeno definivit, nec ei quisquis vel in hoc consensit,
erravit. An parvae laudis et sinceritatis definitionem putabimus,
quae contra eos qui erant adversum perceptionem multa dicturi, cum
designaret quale esset quod percipi posset, seipsam talem esse
monstravit? Itaque comprehensibilibus rebus et definitio est, et
exemplum. Utrum, ait, etiam ipsa vera sit nescio: sed quia est
probabilis, ideo sequens eam ostendo nihil esse tale, quale illa
expressit posse comprehendi. Ostendis fortasse praeter ipsam, et
vides, ut arbitror, quid sequatur. Quod si etiam ejus incerti
sumus, nec ita nos deserit scientia; scimus enim aut veram esse, aut
falsam: non igitur nihil scimus. Quanquam nunquam efficiet ut
ingratus sim, prorsus ego illam definitionem verissimam judico. Aut
enim possunt percipi et falsa, quod vehementius Academici timent, et
revera absurdum est; aut nec ea possunt, quae sunt falsis similia:
unde illa definitio vera est. Sed jam caetera videamus.
|
|