|
22. Quamvis haec, nisi fallor, possint ad victoriam satis esse,
non tamen fortasse ad victoriae satietatem. Duo sunt quae ab
Academicis dicuntur, contra quae, ut valemus, venire instituimus:
Nihil posse percipi; et, Nulli rei debere assentiri. De
assentiendo mox alias, nunc pauca de perceptione dicemus. Nihilne
prorsus dicitis posse comprehendi? Hic evigilavit Carneades: nam
nemo istorum minus alte quam ille dormivit, et circumspexit rerum
evidentiam. Itaque credo, secum ipse, ut fit, loquens: Ergone,
ait, Carneades, dicturus es nescire te utrum homo sis, an formica?
Aut de te Chrysippus triumphabit? Dicamus ea nos nescire quae inter
philosophos inquiruntur; caetera ad nos non pertinere, ut si in luce
titubavero quotidiana et vulgari, ad illas imperitorum tenebras
provocem, ubi soli quidam divini oculi vident: qui me etiam si
palpitantem atque cadentem aspexerint, caecis prodere nequeant,
praesertim arrogantibus, et quos doceri aliquid pudeat. Laute
quidem, o graeca industria, succincta et parata procedis; sed non
respicis illam definitionem et inventum esse philosophi, et in
vestibulo philosophiae fixam atque fundatam. Quam si succidere
tentabis, rediet bipennis in crura: illa enim labefactata, non solum
potest aliquid percipi, sed etiam id potest quod simillimum falso est,
si eam non audebis evertere. Est enim latibulum tuum unde in incautos
transire cupientes vehemens erumpis atque exsilis: aliquis te Hercules
in tua spelunca tanquam semihominem Cacum suffocabit, et ejusdem
molibus opprimet, docens aliquid esse in philosophia quod tanquam
simile falso incertum abs te fieri non possit. Certe ad alia
properabam; hoc quisquis urget, teipsum, Carneades, magna afficit
contumelia, quem a me veluti mortuum putat ubicumque aut undecumque
posse superari. Si autem non putat, immisericors est, qui me passim
deserere praesidia et tecum in campo certare cogit: in quem descendere
cum coepissem, solo tuo nomine territus pedem retuli, et de superiore
loco nescio quid jaculatus sum, quod utrum ad te pervenerit, vel quid
egerit, viderint sub quorum examine dimicamus. Sed quid metuo
ineptus? Si bene memini, mortuus es, nec jam pro sepulcro tuo jure
pugnat Alypius: facile me contra umbram tuam Deus adjuvabit.
23. Nihil ais in philosophia posse percipi. Et ut orationem tuam
large lateque diffundas, arripis rixas, dissensionesque
philosophorum, et eas tibi contra illos arma ministrare arbitraris.
Quomodo enim inter Democritum et superiores physicos de uno mundo, et
innumerabilibus litem dijudicabimus, cum inter haeredemque ejus
Epicurum concordia manere nequiverit? Nam iste luxuriosus cum atomos
quasi ancillulas suas, id est corpuscula quae in tenebris laetus
amplectitur, non tenere viam suam, sed in alienos limites passim
sponte declinare permittit; totum patrimonium etiam per jurgia
dissipavit. Hoc vero nihil ad me attinet. Si enim ad sapientiam
pertinet horum aliquid scire, id non potest latere sapientem. Si
autem aliud quiddam est sapientia ; illam scit sapiens, ista
contemnit. Tamen ego qui longe adhuc absum vel a vicinitate
sapientis, in istis physicis nonnihil scio. Certum enim habeo, aut
unum esse mundum, aut non unum; et si non unum, aut finiti numeri,
aut infiniti. Istam sententiam Carneades falsae esse similem doceat.
Item scio mundum istum nostrum, aut natura corporum, aut aliqua
providentia sic esse dispositum; eumque aut semper fuisse et fore, aut
coepisse esse minime desiturum; aut ortum ex tempore non habere, sed
habiturum esse finem; aut et manere coepisse, et non perpetuo esse
mansurum: et innumerabilia physica hoc modo novi. Vera enim ista sunt
disjuncta, nec similitudine aliqua falsi ea potest quisquam
confundere. Sed assume aliquid, ait Academicus. Nolo: nam hoc est
dicere, Relinque quod scis, dic quod nescis. Sed pendet sententia.
Melius certe pendet quam cadit: nempe plana est ; nempe jam potest
aut falsa, aut vera nominari. Hanc ergo me scire dico. Tu qui nec
ad philosophiam pertinere ista negas, et eorum sciri nihil posse
asseris, ostende me ista nescire: dic istas disjunctiones aut falsas
esse, aut aliquid commune habere cum falso, per quod discerni omnino
non possint.
|
|