|
24. Unde, inquit, scis esse istum mundum, si sensus falluntur?
Nunquam rationes vestrae ita vim sensuum refellere potuerunt, ut
convinceretis nobis nihil videri: nec omnino ausi estis aliquando ista
tentare; sed posse aliud esse ac videtur, vehementer persuadere
incubuistis. Ego itaque hoc totum, qualecumque est quod nos
continet, atque alit; hoc, inquam, quod oculis meis apparet, a
meque sentitur habere terram et coelum, aut quasi terram, et quasi
coelum, mundum voco. Si dicis nihil mihi videri, nunquam errabo.
Is enim errat, qui quod sibi videtur, temere probat. Posse enim
falsum videri a sentientibus dicitis, nihil videri non dicitis.
Prorsus enim omnis disputationis causa tolletur, ubi regnare vos
libet, si non solum nihil scimus, sed etiam nihil nobis videtur. Si
autem hoc quod mihi videtur negas mundum esse, de nomine controversiam
facis, cum id a me dixerim mundum vocari.
25. Etiamne, inquies, si dormis, mundus est iste quem vides?
Jam dictum est, quidquid tale mihi videtur, mundum appello. Sed si
eum solum placet mundum vocare, qui videtur a vigilantibus vel etiam a
sanis; illud contende, si potes, eos qui dormiunt ac furiunt, non in
mundo furere atque dormire. Quamobrem hoc dico, istam totam corporum
molem atque machinam in qua sumus, sive dormientes, sive furentes,
sive vigilantes, sive sani, aut unam esse, aut non esse unam.
Edissere, quomodo possit ista esse falsa sententia. Si enim dormio,
fieri potest ut nihil dixerim; aut si etiam ore dormientis verba, ut
solet, evaserunt, potest fieri ut non hic, non ita sedens, non istis
audientibus dixerim: ut autem hoc falsum sit, non potest. Nec ego
illud me percepisse dico, quod vigilem. Potes enim dicere, hoc mihi
etiam dormienti videri potuisse; ideoque hoc potest esse falso
simillimum. Si autem unus et sex mundi sunt; septem mundos esse,
quoquo modo affectus sim, manifestum est, et id me scire non
impudenter affirmo. Quare vel hanc connexionem, vel illas superius
disjunctiones, doce somno aut furore aut vanitate sensuum posse esse
falsas; et me, si expergefactus ista meminero, victum esse concedam.
Credo enim jam satis liquere quae per somnium et dementiam falsa
videantur, ea scilicet quae ad corporis sensus pertinent: nam ter
terna novem esse, et quadratum intelligibilium numerorum, necesse est
vel genere humano stertente sit verum. Quanquam etiam pro ipsis
sensibus multa posse dici video, quae ab Academicis reprehensa non
invenimus. Credo enim sensus non accusari, vel quod imaginationes
falsas furentes patiuntur, vel quod falsa in somnis videmus. Si enim
vera vigilantibus atque sanis renuntiarunt; nihil ad eos, quid sibi
animus dormientis insanientisque confingat .
26. Restat ut quaeratur, utrum cum ipsi renuntiant, verum
renuntient. Age, si dicat Epicureus quispiam, Nihil habeo quod de
sensibus conquerar: injustum est enim ab eis exigere plusquam possunt;
quidquid autem possunt videre oculi, verum vident. Ergone verum est
quod de remo in aqua vident? Prorsus verum. Nam causa accedente
quare ita videretur, si demersus unda remus rectus appareret, magis
oculos meos falsae renuntiationis arguerem. Non enim viderent quod
talibus existentibus causis videndum fuit. Quid multis opus est? Hoc
de turrium motu, hoc de pinnulis avium, hoc de caeteris
innumerabilibus dici potest. Ego tamen fallor, si assentiar, ait
quispiam. Noli plus assentiri, quam ut ita tibi apparere persuadeas;
et nulla deceptio est. Non enim video, quomodo refellat Academicus
eum qui dicit: Hoc mihi candidum videri scio; hoc auditum meum
delectari scio; hoc mihi jucunde olere scio; hoc mihi sapere dulciter
scio; hoc mihi esse frigidum scio. Dic potius, utrum per se amarae
sint oleastri frondes, quas caper tam pertinaciter appetit. O hominem
improbum! nonne est caper ipse modestior? Nescio quales pecori sint,
mihi tamen amarae sunt: quid quaeris amplius? Sed est fortasse
aliquis etiam hominum, cui non sint amarae. Tendisne in molestiam?
Numquidnam ego amaras esse omnibus dixi? mihi dixi, et hoc non semper
affirmo. Quid si enim alias alia causa, nunc dulce quidpiam, nunc
amarum in ore sentiatur? Illud dico, posse hominem cum aliquid
gustat, bona fide jurare, se scire palato suo illud suave esse, vel
contra, nec ulla calumnia graeca ab ista scientia posse deduci. Quis
enim tam impudens sit, qui mihi cum delectatione aliquid ligurienti
dicat: Fortasse non gustas, sed hoc somnium est? Numquidnam
resisto? Sed me tamen illud in somnis etiam delectaret. Quare illud
quod me scire dixi, nulla confundit similitudo falsorum. Et
Epicureus, vel Cyrenaici et alia multa fortasse pro sensibus dicant,
contra quae nihil dictum esse ab Academicis accepi. Sed quid ad me?
Si volunt ista, et si possunt, etiam me favente rescindant.
Quidquid enim contra sensus ab eis disputatur, non contra omnes
philosophos valet. Sunt enim qui ista omnia, quae corporis sensu
accipit animus, opinionem posse gignere confitentur, scientiam vero
negant. Quam tamen volunt intelligentia contineri, remotamque a
sensibus in mente vivere. Et forte in eorum numero est sapiens ille
quem quaerimus. Sed de hoc alias. Nunc ad reliqua pergamus quae
propter ista quae jam dicta sunt, paucis, nisi fallor, explicabimus.
|
|