|
27. Quid enim de moribus inquirentem vel juvat vel impedit corporis
sensus? Nisi vero illos ipsos qui summum hominis bonum in voluptate
posuere, nihil impedit aut columbae collum, aut vox incerta, aut
grave pondus homini quod camelis leve est, aut alia sexcenta, quominus
dicant eo quo delectantur delectari se scire, vel eo quo offenduntur
offendi (quod refelli posse non video); eum commovebunt qui finem
boni mente complectitur. Quid horum tu eligis? Si quid mihi
videatur, quaeris; in mente arbitror esse summum hominis bonum
(Lib. I Retract., cap. 1, n. 4). Sed nunc de scientia
quaerimus. Ergo interroga sapientem, qui non potest ignorare
sapientiam: mihi tamen tardo illi atque stulto licet interim scire,
boni humani finem, in quo inhabitet beata vita, aut nullum esse, aut
in animo esse, aut in corpore, aut in utroque. Hoc me, si potes,
nescire convince; quod notissimae illae vestrae rationes nullo modo
faciunt. Quod si non potes, non enim reperies cui falso simile sit,
egone concludere dubitabo, recte mihi videri scire sapientem quidquid
in philosophia verum est, cum ego inde tam multa vera cognoverim?
28. Sed metuit fortasse ne summum bonum eligat dormiens. Nihil
periculi est: cum evigilaverit, repudiabit si displicet, tenebit si
placet. Quis enim eum recte vituperabit quod falsum vidit in somnis?
Aut fortasse illud formidabit, ne dormiens amittat sapientiam, si pro
veris falsa probaverit? Hoc jam ne dormiens quidem audet somniare, ut
sapientem vigilantem vocet, neget si dormiat. Haec etiam de furore
dici possunt: sed in alia festinat oratio. Haec tamen sine
conclusione securissima non relinquo. Aut enim amittitur furore
sapientia, et jam non erit sapiens, quem verum ignorare clamatis: aut
scientia ejus manet in intellectu, etiamsi pars animi caetera id quod
accepit a sensibus velut in somnis imaginetur.
|
|