|
29. Restat dialectica, quam certe sapiens bene novit, nec falsum
scire quisquam potest. Si vero eam nescit, non pertinet ad sapientiam
ejus cognitio, sine qua esse sapiens potuit; et superfluo utrum vera
sit, possitve percipi, quaerimus. Hic fortasse aliquis mihi dicat:
Soles prodere tu stulte, quid noveris: an de dialectica nihil scire
potuisti? Ego vero plura quam de quavis parte philosophiae. Nam
primo omnes illas propositiones, quibus supra usus sum, veras esse
ista me docuit. Deinde per istam novi alia multa vera. Sed quam
multa sint, numerate, si potestis. Si quatuor in mundo elementa
sunt, non sunt quinque. Si sol unus est, non sunt duo. Non potest
una anima et mori et esse immortalis. Non potest homo simul et
beatus, et miser esse. Non hic et sol lucet, et nox est. Aut
vigilamus nunc, aut dormimus. Aut corpus est, quod mihi videre
videor, aut non est corpus. Haec et alia multa, quae commemorare
longissimum est, per istam didici vera esse, quoquo modo sese habeant
sensus nostri, in se ipsa vera. Docuit me , si cujus eorum quae per
connexionem modo proposui pars antecedens assumpta fuerit, trahere
necessario id quod annexum est. Ea vero quae per repugnantiam vel
disjunctionem a me sunt enuntiata, hanc habere naturam, ut cum
auferuntur caetera, sive unum, sive plura sint, restet aliquid quod
eorum ablatione firmetur. Docuit etiam me, cum de re constat,
propter quam verba dicuntur, de verbis non debere contendi: et
quisquis id faciat, si imperitia faciat, docendum esse; si malitia,
deserendum: si doceri non potest, monendum ut aliquid aliud potius
agat, quam tempus in superfluis operamque consumat; si non
obtemperat, negligendum. De captiosis autem atque fallacibus
ratiunculis breve praeceptum est: si male concedendo inferuntur, ad ea
quae concessa sunt esse redeundum. Si verum falsumque in una
conclusione confligunt, accipiendum inde quod intelligitur, quod
explicari non potest relinquendum. Si autem modus in aliquibus rebus
latet penitus hominem, scientiam ejus non esse quaerendam. Haec
quidem habeo a dialectica, et alia multa quae commemorare non est
necesse. Neque enim debeo ingratus existere. Verum ille sapiens aut
haec negligit, aut si profecto dialectica ipsa scientia veritatis est,
sic illam novit ut istorum mendacissimam calumniam: Si verum est,
falsum est; si falsum est, verum est: contemnendo, et non miserando
fame enecet . Haec de perceptione satis esse propterea puto, quia de
assentiendo cum dicere coepero, tota ibi rursum causa versabitur.
|
|