|
30. Jam ergo ad eam partem veniamus, in qua dubitare adhuc videtur
Alypius. Et primo idipsum perspiciamus quale sit, quod te acutissime
atque cautissime movet. Nam si tot tantisque rationibus roboratam
(hoc enim dixisti) Academicorum sententiam, qua eis placuit nihil
scire sapientem, hoc tuum labefactat inventum, quo cogimur confiteri
multo esse probabilius, sapientem scire sapientiam; magis est assensio
cohibenda. Hoc enim ipso ostenditur nihil quamlibet copiosissimis
subtilissimisque argumentis posse suaderi, cui non ex parte contraria,
si adsit ingenium, non minus acriter, vel fortasse acrius resistatur.
Eo fit, ut cum sit victus Academicus, vicerit. O utinam vincatur!
nunquam efficiet quavis arte Pelasga, ut simul a me victus victorque
discedat. Certe nihil aliud inveniatur quod adversum ista dici
possit, et ultro me victum esse profiteor. Non enim de gloria
comparanda, sed de invenienda veritate tractamus. Mihi satis est,
quoquo modo molem istam transcendere, quae intrantibus ad philosophiam
sese opponit, et nescio quibus receptaculis tenebrascens talem esse
philosophiam totam minatur, nihilque in ea lucis inventum iri sperare
permittit. Quid autem amplius desiderem, nihil habeo, si jam
probabile est, nonnihil scire sapientem. Non enim alia causa veri
simile videbatur eum assensionem sustinere debere, nisi quia erat veri
simile nihil posse comprehendi. Quo sublato, percipit enim sapiens
vel ipsam, ut jam conceditur, sapientiam, nulla jam causa remanebit
cur non assentiatur sapiens vel ipsi sapientiae. Est enim sine
dubitatione monstrosius sapientem non approbare sapientiam, quam
sapientem nescire sapientiam.
31. Nam quaeso, paululum quasi ante oculos tale spectaculum
constituamus, si possumus, rixam quamdam sapientis et sapientiae.
Quid aliud dicit sapientia, quam se esse sapientiam? At contra
iste, Non credo, inquit. Quis ait sapientiae: Non credo esse
sapientiam? quis, nisi is cum quo illa loqui potuit, et in quo
habitare dignata est, scilicet sapiens? Ite nunc, et me quaerite,
qui cum Academicis pugnem: habetis jam novum certamen, sapiens et
sapientia secum pugnant. Sapiens non vult consentire sapientiae, ego
vobiscum securus exspecto. Quis enim non credat invictam esse
sapientiam? Tamen nos aliqua complexione muniamus. Aut enim in hoc
certamine Academicus vincet sapientiam: et a me vincetur, quia non
erit sapiens: aut ab ea superabitur; et sapientem sapientiae
consentire docebimus. Aut igitur sapiens Academicus non est, aut
nonnulli rei sapiens assentietur: nisi forte quem dicere puduit
sapientem nescire sapientiam, sapientem non consentire sapientiae
dicere non pudebit. At si jam veri simile est cadere in sapientem vel
ipsius sapientiae perceptionem, et nulla causa est, cur non ei quod
potest percipi assentiatur; video quod volebam esse veri simile,
sapientem scilicet assensurum esse sapientiae. Si quaeres ubi inveniat
ipsam sapientiam; respondebo, In semetipso. Si dicis eum nescire
quod habeat, redis ad illud absurdum, sapientem nescire sapientiam.
Si sapientem ipsum negas posse inveniri; non jam cum Academicis, sed
tecum, quisquis hoc sentis, sermone alio disseremus. Illi enim cum
haec disputant, de sapiente profecto disputant. Clamat Cicero,
seipsum magnum esse opinatorem, sed de sapiente se quaerere. Quod si
adhuc vos, adolescentes, ignotum habetis, certe in Hortensio
legistis: Si igitur nec certi est quidquam, nec opinari sapientis
est; nihil unquam sapiens approbabit. Unde manifestum est eos de
sapiente illis suis disputationibus, contra quas nitimur, quaerere.
32. Ergo arbitror ego sapienti certam esse sapientiam, id est
sapientem percepisse sapientiam; et ob hoc eum non opinari, cum
assentitur sapientiae: assentitur enim ei rei, quam si non
percepisset, sapiens non esset. Nec isti quemquam non debere
assentiri, nisi rebus quae non possunt percipi, affirmant. Non autem
sapientia nihil est. Cum igitur et scit sapientiam, et assentitur
sapientiae; neque nihil scit, neque nulli rei sapiens assentitur.
Quid amplius vultis? An de illo errore aliquid quaerimus, quem
dicunt penitus evitari, si in nullam rem animum declinet assensio?
Errat enim, inquiunt, quisquis non solum rem falsam, sed etiam
dubiam, quamvis vera sit, approbat: nihil autem quod dubium non sit
invenio. At invenit sapiens ipsam, ut dicebamus, sapientiam.
|
|