|
33. Sed hinc jam vultis fortasse me discedere. Non sunt facile
securissima relinquenda; cum versutissimis hominibus agimus: morem
tamen vobis geram. Sed quid hic dicam? quid? quidnam? illud nimirum
vetus dicendum est, ubi et ipsi habent quod dicant. Quid enim
faciam, quem de castris meis foras truditis? num implorabo auxilia
doctiorum, cum quibus si superare nequeo, minus pudebit fortasse
superari? Jaciam igitur quibus viribus possum fumosum quidem jam et
scabrum, sed nisi fallor, validissimum telum. Qui nihil approbat,
nihil agit. O hominem rusticum! Et ubi est probabile? ubi est
verisimile? Hoc volebatis. Auditisne ut sonent scuta graecanica?
Exceptum est quod robustissimum quidem : sed qua manu jaculati sumus?
Et nihil mihi potentius isti mei suggerunt; nec aliquid, ut video,
vulneris fecimus. Convertam me ad ea quae villa et ager ministrat:
onerant me potius majora quam praeparant.
34. Nam cum otiosus diu cogitassem in isto rure, quonam modo possit
isthuc probabile ac veri simile actus nostros ab errore defendere;
primo visum est mihi, ut solet videri cum ista vendebam, belle tectum
et munitum. Deinde ubi totum cautius circumspexi, visus sum mihi
vidisse unum aditum, qua in securos error irrueret. Non enim solum
puto eum errare, qui falsam viam sequitur; sed etiam eum qui veram non
sequitur. Faciamus enim duos viatores ad unum locum tendentes, quorum
alter instituerit nulli credere, alter nimis credulus sit. Ventum est
ad aliquod bivium: hic ille credulus pastori qui aderat, vel cuipiam
rusticano: Salve, frugi homo; dic quaeso, qua bene in illum locum
pergatur. Respondetur: Si hac ibis, nihil errabis. Et ille ad
comitem: Verum dicit, hac eamus. Ridet vir cautissimus, et tam
cito assensum facetissime illudit, atque interea illo discedente in
bivio figitur: et jam incipit videri turpe cessare, cum ecce ex alio
viae cornu lautus quidam et urbanus equo insidens eminet, et
propinquare occipit: gratulatur iste. Tum advenienti, et salutato
indicat propositum, quaerit viam; dicit etiam remansionis suae
causam, quo benevolentiorem reddat, pastori eum praeferens. Ille
autem casu planus erat de iis quos Samardacos jam vulgus vocat.
Tenuit suum morem homo pessimus etiam gratis. Hac perge, ait: nam
ego inde venio. Decepit, atque abiit. Sed quando iste deciperetur?
Non enim monstrationem istam tanquam veram, inquit, approbo; sed
quia est veri similis. Et hic otiosum esse nec honestum, nec utile
est; hac eam. Interea ille qui assentiendo erravit, tam cito
existimans vera esse verba pastoris, in loco illo quo tendebant, jam
se reficiebat: iste autem non errans, siquidem probabile sequitur,
circumit silvas nescio quas, nec jam cui locus ille notus sit, ad quem
venire proposuerat, invenit. Vere vobis dicam, cum ista cogitarem,
risum tenere non potui, fieri per Academicorum verba nescio quomodo,
ut erret ille qui veram viam vel casu tenet; ille autem qui per avios
montes probabiliter ductus est, nec petitam regionem invenit, non
videatur errare. Ut enim temerariam consensionem jure condemnem,
facilius ambo errant, quam iste non errat. Hinc jam adversum ista
verba vigilantior, ipsa facta hominum et mores considerare coepi. Tum
vero tam multa mihi et tam capitalia in istos venerunt in mentem, ut
jam non riderem, sed partim stomacharer, partim dolerem homines
doctissimos et acutissimos in tanta scelera sententiarum et flagitia
devolutos.
|
|