|
35. Certe enim, non fortasse omnis qui errat, peccat; omnis tamen
qui peccat, aut errare conceditur, aut aliquid pejus. Quid si ergo
aliquis adolescentium cum hos audierit dicentes: Turpe est errare, et
ideo nulli rei consentire debemus; sed tamen cum agit quisque quod ei
videtur probabile, nec peccat , nec errat: illud tantum meminerit,
quidquid occurrit vel animo vel sensibus, non pro vero esse
approbandum. Id igitur audiens adolescens, insidiabitur pudicitiae
uxoris alienae, Te, te consulo, M. Tulli; de adolescentium
moribus vitaque tractamus, cui educandae atque instituendae omnes illae
litterae tuae vigilaverunt. Quid aliud dicturus es, quam non tibi
esse probabile ut id faciat adolescens? At illi probabile est. Nam
si ex alieno probabili vivimus, nec tu debuisti administrare
rempublicam; quia Epicuro visum est non esse faciendum. Adulterabit
igitur ille juvenis conjugem alienam: qui deprehensus si fuerit, ubi
te inveniet a quo defendatur? Quanquam etiam si inveniat, quid
dicturus es? Negabis profecto. Quid si tam clarum est, ut frustra
inficiere? Persuadebis nimirum, tanquam in Cumano gymnasio atque
adeo Neapolitano, nihil eum peccasse, imo etiam nec errasse quidem.
Non enim faciendum esse adulterium pro vero sibi persuasit; probabile
occurrit, secutus est, fecit: aut fortasse non fecit, sed fecisse
sibi visus est. Iste autem maritus, homo fatuus, perturbat omnia
litibus pro uxoris castitate proclamans, cum qua forte nunc dormit, et
nescit. Hoc illi judices si intellexerint, aut negligent
Academicos, et tanquam crimen verissimum punient; aut eisdem
obtemperantes, verisimiliter hominem probabiliterque damnabunt, ut jam
quid agat iste patronus prorsus ignoret. Cui enim succenseat non
habebit, cum omnes se nihil errasse dicant; quando non assentientes,
id quod visum est, probabile fecerint. Ponet igitur personam
patroni, et philosophi consolatoris suscipiet: ita facile
adolescenti, qui jam tantum in Academia profecerit, persuadebit ut se
tanquam in somnis putet esse damnatum. Sed vos me jocari arbitramini:
liquet dejerare per omne divinum (Lib. I Retract. cap. 1, n.
4), nescire me prorsus quomodo iste peccaverit; si, quisquis id
egerit quod probabile videtur, non peccat. Nisi forte in totum aliud
esse dicunt errare, aliud peccare; seque illis praeceptis egisse ne
erremus, peccare autem nihil magnum esse duxisse.
36. Taceo de homicidiis, parricidiis, sacrilegiis, omnibusque
omnino, quae fieri aut cogitari possunt, flagitiis aut facinoribus,
quae paucis verbis, et quod est gravius, apud sapientissimos judices
defenduntur: Nihil consensi, et ideo non erravi. Quomodo autem non
facerem quod probabile visum est? Qui autem non putant ista
probabiliter posse persuaderi, legant orationem Catilinae, qua
patriae parricidium, quo uno continentur omnia scelera, persuasit
(Sallust., de Bello Catil., cap. 12). Jam illud quis non
ridet? Ipsi dicunt, nihil se in agendo sequi nisi probabile, et
quaerunt magnopere veritatem, cum eis sit probabile non posse
inveniri. O mirum monstrum! Sed hoc omittamus, minus id ad nos,
minus ad vitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum periculum
pertinet. Illud est capitale, illud formidolosum, illud optimo
cuique metuendum, quod nefas omne, si haec ratio probabilis erit, cum
probabile cuiquam visum fuerit esse faciendum, tantum nulli quasi vero
assentiatur, non solum sine sceleris, sed etiam sine erroris
vituperatione committat. Quid ergo? Haec illi non viderunt? Imo
solertissime prudentissimeque viderunt, nec mihi ullo pacto tantum
arrogaverim, ut M. Tullium aliqua ex parte sequar industria,
vigilantia, ingenio, doctrina: cui tamen asserenti, nihil scire
posse hominem, si hoc solum diceretur, Scio ita videri mihi; unde id
refelleret non haberet.
|
|