|
37. Quid igitur placuit tantis viris perpetuis et pertinacibus
contentionibus agere, ne in quemquam cadere veri scientia videretur?
Audite jam paulo attentius, non quid sciam, sed quid existimem: hoc
enim ad ultimum reservabam, ut explicarem, si possem, quale mihi
videatur esse totum Academicorum consilium. Plato vir sapientissimus
et eruditissimus temporum suorum, qui et ita locutus est, ut
quaecumque diceret, magna fierent, et ea locutus est, ut
quomodocumque diceret, parva non fierent (Lib. I Retract., cap.
1, n. 4); dicitur post mortem Socratis magistri sui, quem
singulariter dilexerat, a Pythagoreis etiam multa didicisse.
Pythagoras autem graeca philosophia non contentus, quae tunc aut pene
nulla erat, aut certe occultissima, postquam commotus Pherecydae
cujusdam Syri disputationibus, immortalem esse animum credidit,
multos sapientes etiam longe lateque peregrinatus audierat. Igitur
Plato adjiciens lepori subtilitatique Socraticae quam in moralibus
habuit, naturalium divinarumque rerum peritiam, quam ab eis quos
memoravi diligenter acceperat; subjungensque quasi formatricem illarum
partium, judicemque dialecticam, quae aut ipsa esset, aut sine qua
sapientia omnino esse non posset; perfectam dicitur composuisse
philosophiae disciplinam, de qua nunc disserere tempus non est. Sat
est enim ad id quod volo, Platonem sensisse duos esse mundos: unum
intelligibilem, in quo ipsa veritas habitaret; istum autem
sensibilem, quem manifestum est nos visu tactuque sentire. Itaque
illum verum, hunc veri similem et ad illius imaginem factum. Et ideo
de illo in ea, quae se cognosceret, anima velut expoliri et quasi
serenari veritatem; de hoc autem in stultorum animis non scientiam,
sed opinionem posse generari. Quidquid tamen ageretur in hoc mundo per
eas virtutes, quas civiles vocabat, aliarum verarum virtutum similes,
quae, nisi paucis sapientibus, ignotae essent, non posse nisi veri
simile nominari.
38. Haec et alia hujusmodi mihi videntur inter successores ejus,
quantum poterant, esse servata, et pro mysteriis custodita. Non enim
aut facile ista percipiuntur, nisi ab eis qui se ab omnibus vitiis
mundantes, in aliam quamdam plus quam humanam consuetudinem
vindicaverint; aut non graviter peccat quisquis ea sciens quoslibet
homines docere voluerit. Itaque Zenonem principem Stoicorum, cum
jam quibusdam auditis et creditis, in scholam relictam a Platone
venisset, quam tunc Polemo retinebat, suspectum habitum suspicor,
nec talem visum cui Platonica illa velut sacrosancta decreta facile
prodi committique deberent, priusquam dedicisset ea, quae in illam
scholam ab aliis accepta detulerat. Moritur Polemo, succedit ei
Archesilas Zenonis quidem condiscipulus, sed sub Polemonis
magisterio. Quamobrem cum Zeno sua quadam de mundo, et maxime de
anima, propter quam vera philosophia vigilat, sententia delectaretur,
dicens eam esse mortalem, nec quidquam esse praeter hunc sensibilem
mundum, nihilque in eo agi, nisi corpore; nam et Deum ipsum ignem
putabat: prudentissime atque utilissime mihi videtur Archesilas, cum
illud late serperet malum, occultasse penitus Academiae sententiam,
et quasi aurum inveniendum quandoque posteris obruisse. Quare cum in
falsas opiniones ruere turba sit pronior, et consuetudine corporum
omnia esse corporea facillime, sed noxie credatur; instituit vir
acutissimus atque humanissimus, dedocere potius quos patiebatur male
doctos quam docere quos dociles non arbitrabatur. Inde illa omnia nata
sunt quae novae Academiae tribuuntur, quia eorum necessitatem veteres
non habebant.
39. Quod si Zeno expergefactus esset aliquando, et vidisset neque
quidquam comprehendi posse, nisi quale ipse definiebat, neque tale
aliquid in corporibus posse inveniri, quibus ille tribuebat omnia;
olim prorsus hoc genus disputationum, quod magna necessitate
flagraverat, fuisset exstinctum. Sed Zeno imagine constantiae
deceptus, ut ipsis Academicis videbatur, nec mihi etiam non videtur,
pertinax fuit: fidesque illa corporum perniciosa quoquo modo potuit
pervixit in Chrysippum, qui ei (nam maxime poterat), magnas vires
latius se diffundendi dabat; nisi ex illa parte Carneades acrior et
vigilantior superioribus caeteris ita restitisset, ut mirer illam
opinionem aliquid etiam postea valuisse. Namque Carneades primo illam
velut calumniandi impudentiam, qua videbat Archesilam non mediocriter
infamatum, deposuit; ne contra omnia velle dicere quasi ostentationis
causa videretur: sed ipsos proprie sibi Stoicos, atque Chrysippum
convellendos evertendosque proposuit.
|
|