|
40. Deinde cum undique premeretur, si nulli rei esset assensus,
nihil acturum esse sapientem (o hominem mirum atque adeo non mirum! ab
ipsis enim Platonis fontibus profluebat); attendit sapienter quales
illi actiones probarent, easque nescio quarum verarum similes videns,
id quod in hoc mundo ad agendum sequeretur, veri simile nominavit.
Cui enim esset simile et perite norat, et prudenter tegebat, idque
etiam probabile appellabat. Probat enim bene imaginem, quisquis ejus
intuetur exemplum. Quomodo enim approbat sapiens , aut quomodo simile
sequitur veri, cum ipsum verum quid sit ignoret? Ergo illi norant,
et approbabant falsa in quibus imitationem laudabilem rerum verarum
animadvertebant (Lib. I Retract., cap. 1, n. 4). Sed quia
hoc tanquam profanis nec fas, nec facile erat ostendere; reliquerunt
posteris, et quibus illo tempore potuerunt, signum quoddam sententiae
suae. Illos autem bene dialecticos de verbis movere quaestionem
insultantes irridentesque prohibebant. Ob hoc dicitur Carneades etiam
tertiae Academiae princeps atque auctor fuisse.
41. Deinde in nostrum Tullium conflictio ista duravit, jam plane
saucia et ultimo spiritu latinas litteras inflatura. Nam nihil mihi
videtur inflatius, quam tam multa copiosissime atque ornatissime
dicere, non ita sentientem. Quibus tamen ventis feneus ille
platonicus Antiochus satis, ut mihi videtur, dissipatus atque
dispersus est. Nam Epicureorum greges in animis deliciosorum
populorum aprica stabula posuerunt. Quippe Antiochus Philonis
auditor, hominis quantum arbitror circumspectissimi, qui jam veluti
aperire cedentibus hostibus portas coeperat, et ad Platonis
auctoritatem Academiam legesque revocare; quanquam et Metrodorus id
antea facere tentaverat, qui primus dicitur esse confessus, non
decreto placuisse Academicis nihil posse comprehendi, sed necessario
contra Stoicos hujusmodi eos arma sumpsisse: igitur Antiochus, ut
institueram dicere, auditis Philone academico, et Mnesarcho stoico,
in Academiam veterem, quasi vacuam defensoribus, et quasi nullo hoste
securam, velut adjutor et civis irrepserat, nescio quid inferens mali
de Stoicorum cineribus, quod Platonis adita violaret. Sed huic
arreptis iterum illis armis et Philon restitit donec moreretur, et
omnes ejus reliquias Tullius noster oppressit, se vivo impatiens
labefactari vel contaminari quidquid amavisset: adeo post illa tempora
non longo intervallo omni pervicacia pertinaciaque demortua, os illud
Platonis quod in philosophia purgatissimum est et lucidissimum,
dimotis nubibus erroris emicuit, maxime in Plotino, qui platonicus
philosophus ita ejus similis judicatus est, ut simul eos vixisse,
tantum autem interest temporis ut in hoc ille revixisse putandus sit.
|
|