|
1. Cum post illum sermonem quem secundus liber continet, alio die
consedissemus in balneis; nam erat tristior quam ut ad pratum liberet
descendere; sic exorsus sum: Arbitror vos jam satis animadvertisse
qua de re inter nos discutienda quaestio constituta sit. Sed antequam
ad partes meas veniam; quae ad eam pertinent explicandam, pauca,
quaeso, de spe, de vita, de instituto nostro non ab re abhorrentia
libenter audiatis. Negotium nostrum non leve aut superfluum, sed
necessarium ac summum esse arbitror, magnopere quaerere veritatem: hoc
inter me atque Alypium convenit. Nam et caeteri philosophi sapientem
suum eam invenisse putaverunt; et Academici sapienti suo summo conatu
inveniendam esse professi sunt, idque illum agere sedulo; sed quoniam
vel lateret obruta, vel confusa non emineret, ad agendam vitam id eum
sequi quod probabile ac verisimile occurreret. Id etiam vestra
pristina disceptatione confectum est. Nam cum alter inventa veritate
beatum fieri asseruerit hominem, alter vero tantum diligenter
quaesita; nulli nostrum dubium est, nihil esse a nobis huic negotio
praeponendum. Quamobrem qualem vobis, quaeso, hesternum diem videmur
duxisse? Vobis quidem in studiis vestris vivere licuit. Nam et tu,
Trygeti, Virgilii te carminibus oblectasti, et Licentius fingendis
versibus vacavit, quorum amore ita perculsus est, ut propter eum
maxime mihi istum sermonem inferendum putarem, quo in ejus animo
philosophia (nunc enim tempus est) majorem partem, non modo quam
poetica, sed quaevis alia disciplina sibi usurpet, ac vindicet.
|
|