|
42. Itaque nunc philosophos non fere videmus, nisi aut Cynicos aut
Peripateticos aut Platonicos: et Cynicos quidem, quia eos vitae
quaedam delectat libertas atque licentia. Quod autem ad eruditionem
doctrinamque attinet, et mores quibus consulitur animae, quia non
defuerunt acutissimi et solertissimi viri, qui docerent disputationibus
suis Aristotelem ac Platonem ita sibi concinere, ut imperitis
minusque attentis dissentire videantur; multis quidem saeculis
multisque contentionibus, sed tamen eliquata est, ut opinor, una
verissimae philosophiae disciplina. Non enim est ista hujus mundi
philosophia, quam sacra nostra meritissime detestantur, sed alterius
intelligibilis; cui animas multiformibus erroris tenebris caecatas, et
altissimis a corpore sordibus oblitas, nunquam ista ratio subtilissima
revocaret, nisi summus Deus populari quadam clementia divini
intellectus auctoritatem usque ad ipsum corpus humanum declinaret,
atque submitteret; cujus non solum praeceptis, sed etiam factis
excitatae animae redire in semetipsas, et respicere patriam, etiam
sine disputationum concertatione potuissent.
|
|