|
43. Hoc mihi de Academicis interim probabiliter, ut potui,
persuasi. Quod si falsum est, nihil ad me, cui satis est jam non
arbitrari, non posse ab homine inveniri veritatem. Quisquis autem
putat hoc sensisse Academicos, ipsum Ciceronem audiat. Ait enim
illis morem fuisse occultandi sententiam suam, nec eam cuiquam nisi qui
secum ad senectutem usque vixisset , aperire consuesse. Quae sit
autem ista, Deus viderit; eam tamen arbitror Platonis fuisse. Sed
ut breviter accipiatis omne propositum meum; quoquo modo se habeat
humana sapientia, eam me video nondum percepisse. Sed cum trigesimum
et tertium aetatis annum agam , non me arbitror desperare debere eam me
quandoque adepturum. Contemptis tamen caeteris omnibus quae bona
mortales putant, huic investigandae inservire porposui. A quo me
negotio quoniam rationes Academicorum non leviter deterrebant, satis,
ut arbitror, contra eas ista disputatione munitus sum. Nulli autem
dubium est gemino pondere nos impelli ad discendum, auctoritatis atque
rationis. Mihi autem certum est nusquam prorsus a Christi auctoritate
discedere: non enim reperio valentiorem. Quod autem subtilissima
ratione persequendum est; ita enim jam sum affectus, ut quid sit
verum, non credendo solum, sed etiam intelligendo apprehendere
impatienter desiderem; apud Platonicos me interim quod sacris nostris
non repugnet reperturum esse confido.
44. Hic postquam sermonis finem me fecisse aspexerunt, quamquam jam
erat nox, et aliquid etiam lucerna illata scriptum erat; tamen illi
adolescentes intentissime exspectabant, utrum Alypius vel alio die se
responsurum esse promitteret. Tum ille: Nihil mihi aliquando,
inquit, tam ex sententia provenisse affirmare paratus sum, quam quod
hodierna disputatione discedo superatus. Nec istam meam tantum puto
debere esse laetitiam. Communicabo ergo eam vobiscum, concertatores
mei, vel judices nostri. Quandoquidem isto se pacto a suis posteris
vinci, ipsi etiam fortasse Academici optarunt. Quid enim nobis hoc
sermonis lepore jucundius, quid sententiarum gravitate perpensius,
quid benevolentia promptius, quid doctrina peritius videri aut exhiberi
posset? Prorsus nequaquam digne admirari possum, quod tam facete
aspera, tam fortiter desperata, tam moderate convicta, tam dilucide
obscura tractata sunt. Quare jam, socii mei, exspectationem
vestram, qua me ad respondendum provocabatis, certiore spe mecum ad
discendum convertite. Habemus ducem qui nos in ipsa veritatis arcana,
Deo jam monstrante, perducat.
45. Hic ego, cum illi puerili quodam studio, quod Alypius
responsurus non videbatur, quasi fraudatos vultu se ostenderent:
Invidetis, inquam arridens, laudibus meis? Sed quoniam de Alypii
constantia jam securus nihil eum timeo; ut vos quoque mihi gratias
agatis, instruo vos adversus illum qui tantam intentionem vestrae
exspectationis offendit. Legite Academicos; et cum ibi victorem
(quid enim facilius?) istarum nugarum (Lib. I Retract., cap.
1, n. 4), Ciceronem inveneritis, cogatur iste a vobis hunc
nostrum sermonem contra illa invicta defendere. Hanc tibi, Alypi,
duram mercedem pro mea falsa laude restituo. Hic cum arrisissent,
finem tantae conflictionis, utrum firmissimum nescio, modestius tamen
et citius quam speraveram fecimus.
|
|