|
2. Sed quaeso vos, nonne miserti nostri estis, cum pridie ita
cubitum issemus, ut ad dilatam quaestionem, et prorsus ad nihil aliud
surgeretur; quod tanta de re familiari necessario peragenda
exstiterunt, ut his penitus occupati, vix duas extremas diei horas in
nosmetipsos respirare possemus? Quare semper fuit sententia mea,
sapienti jam homini nihil opus esse; ut autem sapiens fiat, plurimum
necessariam esse fortunam (Lib. 1 Retract. cap. 1, n. 1):
nisi quid aliud videtur Alypio. Tum ille: Quantum juris, inquit,
fortunae tribuas, nondum bene novi. Nam si ad contemnendam fortunam,
fortuna ipsa opus esse arbitraris, me quoque comitem in hanc sententiam
do tibi. Sin fortunae nihil aliud concedis, quam ea quae corporis
necessitati non possunt, nisi ipsa volente, suppetere; non ita
sentio. Aut enim licet eadem repugnante atque invita, nondum
sapienti, cupido tamen sapientiae, ea sumere quae vitae necessaria
confitemur; aut concedendum est etiam in omni sapientis vita eam
dominari, cum et ipse sapiens iis quae corpori necessaria sunt, non
indigere non possit.
3. Dicis ergo, inquam, fortunam esse necessariam studioso
sapientiae, sapienti vero negas. Non ab re est eadem repetere,
inquit. Itaque nunc etiam abs te quaero, utrum fortunam ad seipsam
contemnendam aliquid juvare aestimes. Quod si arbitraris, dico
sapientiae cupidum magnopere indigere fortuna. Arbitror, inquam,
siquidem per illam erit talis, qualis eam possit contemnere. Nec
absurdum est: nam sic etiam parvis nobis ubera necessaria sunt, quibus
efficitur, ut sine his postea vivere, ac valere possimus.
Sententias, ait, nostras si animi conceptio non dissonat, concordare
mihi liquet: nisi forte discernendum cuiquam videtur quod vel fortunae
vel uberum, non ipsa ubera seu fortuna, sed alia res quaedam nos
faciat contemptores. Nihil magnum est, inquam, alio simili uti.
Nam ut sine navi, vel quolibet vehiculo, aut omnino, ne vel ipsum
Daedalum timeam, sine ullis ad hanc rem accommodatis instrumentis,
aut aliqua occultiore potentia, Aegeum mare nemo transmittit; quamvis
nihil aliud, quam pervenire proponat; quod cum ei evenerit, illa
omnia quibus advectus est, paratus sit abjicere atque contemnere: ita
quisquis ad sapientiae portum, et quasi firmissimum et quietissimum
solum pervenire voluerit; quoniam, ut alia omittam, si caecus ac
surdus fuerit, non potest, quod positum est in potestate fortunae,
necessariam mihi videtur ad id, quod concupivit, habere fortunam.
Quod cum obtinuerit, quamvis putetur indigere quibusdam rebus ad
corporis valetudinem pertinentibus; illud tamen constat, non his opus
esse ut sapiens sit, sed ut inter homines vivat. Imo, ait ille, si
caecus ac surdus sit; et sapientiam adipiscendam, et ipsam vitam
propter quam sapientia quaeritur, mea sententia, jure contemnet. .
4. Tamen, inquam, cum ipsa vita nostra, qua hic vivimus, sit in
potestate fortunae; nec nisi vivens quisque sapiens fieri possit:
nonne fatendum est opus esse ejus favore, quo ad sapientiam
pervehamur? Sed cum sapientia, inquit, non nisi viventibus sit
necessaria, remotaque vita nulla sit indigentia sapientiae, nihil in
propaganda vita pertimesco fortunam. Etenim quia vivo, propterea volo
sapientiam, non quod sapientiam desidero, volo vitam. Unde fortuna
si mihi abstulerit vitam, auferet causam quaerendae sapientiae. Nihil
igitur habeo, cur ut fiam sapiens, aut favorem optem fortunae, aut
impedimenta formidem, nisi alia fortasse protuleris. Tum ego: Non
igitur censes sapientiae studiosum posse a fortuna, ne ad sapientiam
perveniat, impediri, etiamsi ei non auferat vitam? Non arbitror,
inquit.
|
|