|
5. Volo, inquam, mihi paululum aperias, quid tibi inter sapientem
et philosophum distare videatur? Sapientem a studioso, ait, nulla re
differre arbitror; nisi quod quarum rerum in sapiente quidam habitus
inest, earum est in studioso sola flagrantia. Quae sunt tandem istae
res, inquam? Nam mihi nihil aliud videtur interesse, nisi quod alter
scit sapientiam, alter scire desiderat. Si scientiam, inquit,
modesto fine determinas, ipsam rem planius clocutus es. Quoquo modo,
inquam, eam determinem, illud omnibus placuit, scientiam falsarum
rerum esse non posse. In hoc mihi, inquit ille, visa fuit objicienda
praescriptio, ne inconsiderata consensione mea facile in principalis
illius quaestionis campis tua equitaret oratio. Plane, inquam, mihi
nihil ubi equitare possem reliquisti. Nam nisi fallor, quod jamdudum
molior, ad ipsum finem pervenimus. Si enim, ut subtiliter vereque
dixisti, nihil inter sapientiae studiosum et sapientem interest, nisi
quod iste amat, ille autem habet sapientiae disciplinam; unde etiam
nomen ipsum, id est, habitum quemdam exprimere non cunctatus es; nemo
autem habere disciplinam potest in animo, qui nihil didicit; nihil
autem didicit, qui nihil novit; et nosse falsum nemo potest: novit
igitur sapiens veritatem, quem disciplinam sapientiae habere in animo,
id est habitum jam ipse confessus es. Nescio, inquit, cujus
impudentiae sim, si habitum inquisitionis divinarum humanarumque rerum
esse in sapiente confessum me negare voluero. Sed qui tibi videatur
inventorum probabilium habitus non esse, non video. Concedis mihi,
inquam, falsa neminem scire? Facile id quidem, inquit. Dic jam si
potes, inquam, sapientem nescire sapientiam. Quid enim, ait, hoc
limite universa concludis, ut videri sibi non possit, comprehendisse
se sapientiam? Da, inquam, dexteram. Nam si meministi, hoc est
quod heri me dixi effecturum, quod nunc non a me conclusum, sed a te
ultro mihi oblatum esse gaudeo. Nam cum inter me et Academicos hoc
interesse dixissem, quod illis probabile visum est veritatem non posse
comprehendi; mihi autem nondum quidem a me inventam, inveniri tamen
posse a sapiente videatur: nunc tu cum mea interrogatione urgereris,
utrum sapiens nesciat sapientiam, Videtur sibi scire, dixisti. Quid
tum postea, inquit? Quia si videtur sibi, inquam, scire
sapientiam, non ei videtur nihil scire posse sapientem. Aut si
sapientia nihil est, volo affirmes.
6. Crederem vere, inquit, ad calcem nos finem que venisse; sed
repente cum dexteras interposuisti, disjunctissimos nos esse et in
longum progressos video: videlicet quod hesterno die a nobis nulla alia
quaestio constituta videbatur, nisi quod sapientem ad comprehensionem
veri pervenire posse, affirmante te, ego negaveram: nunc vero nihil
me opinor concessisse tibi, quam videri posse sapienti probabilium
rerum se consecutum esse sapientiam: quam tamen sapientiam in
investigatione divinarum humanarumque rerum me constituisse nulli
nostrum arbitror dubium. Non, inquam, ideo quia involvis,
evolveris: videris enim jam mihi exercendi tui causa disputare. Et
quia bene nosti istos adolescentulos vix adhuc posse discernere quae
acute ac subtiliter disseruntur, tanquam judicum abuteris ignorantia,
ut tibi quantumlibet loqui nullo liceat reclamante. Nam paulo ante
dixisti, cum quaererem utrum sciret sapiens sapientiam, scire sibi
videri. Cui ergo videtur sapientem, scire sapientiam, non utique
videtur nihil scire sapientem. Hoc enim contendi non potest, nisi
quisquam dicere audeat, nihil esse sapientiam. Ex quo fit, ut jam
hoc tibi, quod etiam mihi, videatur; nam mihi videtur sapientem non
nihil scire, et tibi, opinor, cui placet, videri sapienti sapientem
scire sapientiam. Tum ille, Non magis me ingenium exercere velle
quam te, arbitror; et id miror, non enim tibi ulla in hanc rem
exercitatione opus est. Nam mihi adhuc fortasse caeco videtur
interesse inter videri sibi scire, et scire; et inter sapientiam quae
in investigatione posita est, et veritatem: quae a nobis cum alterutra
dicantur, sibi quemadmodum quadrent non invenio. Tum ego, cum jam ad
prandium vocaremur; Non, inquam, mihi quod tantum reniteris
displicet: aut enim ambo nescimus quid loquamur, et danda est opera ne
tam turpes simus; aut unus nostrum, quod item relinquere atque
negligere non minus turpe est: sed pomeridianis horis rediemus ad
invicem. Mihi enim cum videretur jam nos ad calcem pervenisse, pugnos
etiam miscuisti. Hic cum arrisissent, discessimus.
|
|