|
7. Et cum redissemus, invenimus Licentium, cui nunquam sitienti
Helicon subvenisset, excogitandis versibus inhiantem. Nam de medio
pene prandio, quamvis nostri prandii idem initium qui finis fuit, clam
surrexerat, nihilque biberat. Cui ego, Opto quidem, inquam, tibi
ut istam poeticam quam concupisti, complectaris aliquando: non quod me
nimis delectet ista perfectio; sed quod video te tantum exarsisse, ut
nisi fastidio evadere ab hoc amore non possis; quod evenire post
perfectionem facile solet. Deinde cum sis bene canorus, malim auribus
nostris inculces tuos versus; quam ut in illis graecis tragoediis,
more avicularum quas in caveis inclusas videmus, verba quae non
intelligis cantes. Admoneo tamen ut pergas potum, si voles, et ad
scholam redeas nostram, si tamen aliquid jam de te Hortensius et
philosophia meretur, cui dulcissimas primitias jam vestro illo sermone
libasti, qui te vehementius quam ista poetica incederat ad magnarum et
vere fructuosarum rerum scientiam. Sed dum ad istarum disciplinarum,
quibus excoluntur animi, circum revocare vos cupio; metuo ne vobis
labyrinthus fiat, et prope me poenitet ab illo te impetu repressisse.
Erubuit ille, discessitque ut biberet. Nam et multum sitiebat, et
occasio dabatur evitandi me, plura fortasse atque asperiora dicturum.
8. Et cum rediisset, intentis omnibus, sic coepi: Itane est,
Alypi, ut inter nos de re jam, ut mihi videtur, manifestissima non
conveniat? Non mirum est, inquit, si quod tibi in promptu esse
asseris, mihi obscurum sit: siquidem pleraque manifesta, possint
aliis manifestiora, et item obscura quaedam, nonnullis obscuriora
esse. Nam si et hoc tibi vere manifestum est, mihi crede, esse alium
quemquam cui et hoc manifestum tuum manifestius sit; et item alium cui
meum obscurum obscurius sit. Sed ne me perpugnacem diutius putes,
obsecraverim ut hoc manifestum manifestius edisseras. Attende,
inquam, quaeso diligenter, et quasi seposita paululum respondendi
cura. Si enim bene me atque te novi, facile data opera clarebit quod
dico, et alter alteri cito persuadebit. Dixistine tandem, an
fortasse obsurdueram, videri sapienti se scire sapientiam? Annuit.
Omittamus, inquam, paululum istum sapientem. Tu ipse sapiens es,
an non? Nihil, inquit, minus. Volo tamen, inquam, respondeas
mihi quid ipse sentias de sapiente Academico; utrumnam tibi videatur
scire sapientiam? Utrum sibi, inquit, scire videatur an sciat,
unumne an diversum putas? Metuo enim ne haec confusio cuiquam nostrum
suffugium praebeat.
9. Hoc est, inquam, Tuscum illud jurgium quod dici solet, cum
quaestioni intentatae non ejus solutio, sed alterius objectio videtur
mederi. Quod etiam poeta noster (ut me aliquantum Licentii auribus
dedam) decenter in Bucolico carmine hoc rusticanum et plane
pastoricium esse judicavit, cum alter alterum interrogat, ubi coeli
spatium non amplius quam tres ulnas pateat: ille autem,
|
Dic quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores.
|
|
|
Virg., Ecloga 3, vv. 105, 106
|
Quod quaeso, Alypi, ne in villa nobis licere arbitreris: certe vel
istae balneolae aliquam decoris gymnasiorum faciant recordationem: ad
id, si placet, quod rogo, responde. Videturne tibi sapiens
Academicorum scire sapientiam? Ne verba verbis referendo, inquit,
in longum eamus, videtur videri sibi scire. Videtur ergo, inquam,
tibi nescire? Non enim ego quaero quid tibi videatur videri sapienti,
sed utrum tibi videatur sapiens scire sapientiam. Potes, ut opinor,
hic aut aiere, aut negare. O utinam, inquit, aut ita mihi facile
esset ut tibi, aut ita tibi difficile ut mihi! nec tam molestus
esses, nec in his quidquam sperares. Nam cum me interrogares, quid
mihi de Academico sapiente videatur; respondi, videri mihi quod
videatur sibi scire sapientiam, ne aut temere me scire affirmarem, aut
illum non minus temere scire dicerem. Pro magno, inquam, beneficio
mihi obsecro concedas primo, ut ad id quod ego, non ad id quod tu te
interrogas respondere digneris. Deinde ut spem meam, quam tibi non
minus curae, quam tuam esse certo scio, nunc paululum omittas. Certe
si me ista interrogatione decepero, cito transibo in tuam partem,
controversiamque finiemus. Postremo ut pulsa nescio qua
sollicitudine, qua te tangi video, diligentius animadvertas, quo
facile intelligas quid mihi abs te responderi velim. Dixisti enim ideo
te non aut aiere aut negare, quod utique faciendum est ad id quod
rogo, ne temere te scire dicas quod nescis: quasi vero ego quid scias
quaesierim, et non quid tibi videatur. Itaque nunc idem planius (si
tamen planius dici potest) interrogo: Videturne tibi scire sapientiam
sapiens, an non videtur? Si inveniri, inquit, sapiens qualem ratio
prodit, queat; potest mihi videri scire sapientiam. Ratio igitur,
inquam, talem tibi prodit esse sapientem, qui sapientiam non ignoret:
et recte isthuc. Non enim aliter decebat videri tibi.
10. Quaero ergo jam, utrum possit sapiens inveniri. Si enim
potest, potest etiam scire sapientiam, omnisque quaestio inter nos
dissoluta est. Si autem non posse dicis, jam non quaeretur utrum
sapiens aliquid sciat, sed utrum sapiens quisquam esse possit. Quo
constituto, jam recedendum erit ab Academicis, et tecum ista quaestio
quantum valemus, diligenter cauteque versanda. Nam illis placuit,
vel potius visum est, et esse posse hominem sapientem, et tamen in
hominem scientiam cadere non posse. Quare illi sapientem nihil scire
affirmarunt. Tibi autem videtur scire sapientiam, quod non est utique
nihil scire. Simul enim placuit inter nos, quod etiam inter omnes
veteres, interque ipsos Academicos, scire falsa neminem posse: unde
illud jam restat, ut aut contendas nihil esse sapientiam, aut talem
sapientem ab Academicis describi, qualem ratio non habet, fatearis.
|
|