|
11. Et his omissis consentias ut quaeramus, utrum possit homini
talis provenire sapientia, qualem prodit ratio. Non enim aliam
debemus, aut possumus recte vocare sapientiam. Etsi concedam,
inquit, quod te magnopere niti video, sciri a sapiente sapientiam, et
aliquid inter nos deprehensum quod sapiens possit percipere; tamen
nequaquam mihi occurrit Academicorum labefactata omnis intentio.
Prospicio enim defensionis eis locum non minimum reservatum, nec illam
assensionis suspensionem esse praecisam, cum hoc ipso causae suae
deesse non possint, quo convictos putas. Dicent enim usqueadeo nihil
comprehendi, nullique rei assensionem praebendam, ut etiam hoc de
nihil percipiendo, quod tota sibi pene vita usque ad te probabiliter
persuaserant, nunc ista conclusione sibi extortum sit: ut sive tunc,
sive nunc hujus argumenti vis tarditate ingenii mei, sive revera suo
robore invicta sit, eos loco movere non possit, cum audacter affirmare
adhuc valeant, ne nunc quidem ulli rei consentiendum esse. Forte enim
aliquando contra hoc quoque nonnihil vel a se vel a quopiam reperiri
posse, quod acute probabiliterque dicatur: suamque imaginem et quasi
speculum quoddam in Proteo illo animadverti oportere, qui traditur eo
solere capi quo minime caperetur, investigatoresque ejus nunquam eumdem
tenuisse, nisi indice alicujusmodi numine . Quod si adsit, et illam
nobis veritatem quae tantum curae est demonstrare dignetur, ego quoque
vel ipsis invitis, quod minime reor, illos superatos esse confitebor.
12. Bene habet, inquam; prorsus nihil amplius optavi. Nam
videte, quaeso, bona mihi quot et quanta provenerint. Primum est,
quod Academici jam sic convicti esse dicuntur, ut nihil eis restet ad
defensionem, nisi quod fieri non potest. Quis enim hoc aut
intelligere ullo modo, aut credere valeat, eum qui victus sit, eo
ipso quo victus est, victorem se esse gloriari? Deinde si quid jam
remanet cum his conflictionis, non ex eo est quod dicunt, nihil sciri
posse, sed ex eo quod nulli rei assentiendum esse contendunt. Nunc
itaque concordes sumus. Nam ut mihi, ita etiam illis videtur,
sapientem scire sapientiam. Sed tamen ab assensione illi temperandum
monent. Videri enim sibi tantum dicunt; scire autem nullo modo:
quasi ego me scire profitear. Mihi quoque videri istud dico: sum enim
stultus, ut etiam ipsi, si nesciunt sapientiam. Approbare autem nos
debere aliquid puto, id est, veritatem. De quo eos consulo utrum
negent, id est, utrum eis placeat veritati assentiendum non esse.
Nunquam hoc dicent, sed eam non inveniri asseverabunt. Ergo et hic
ex nonnulla parte socium me tenant, quod utrisque non displicet, atque
adeo necessario placet, consentiendum esse veritati. Sed quis eam
demonstrabit, inquiunt? Ubi ego cum illis non curabo certare; satis
mihi est quod jam probabile non est, nihil scire sapientem, ne rem
absurdissimam dicere cogantur, aut nihil esse sapientiam, aut
sapientiam nescire sapientem.
|
|