|
13. Quis autem verum possit ostendere, abs te Alypi, dictum est,
a quo ne dissentiam magnopere mihi laborandum est. Etenim numen
aliquod aisti solum posse ostendere homini quid sit verum, cum
breviter, tum etiam pie. Nihil itaque in hoc sermone nostro libentius
audivi, nihil gravius, nihil probabilius, et, si id numen ut confido
adsit, nihil verius. Nam et Proteus ille quanta abs te mentis
altitudine commemoratus, quanta intentione in optimum philosophiae
genus? Proteus enim ille, ut vos adolescentes non penitus poetas a
philosophia contemnendos esse videatis, in imaginem veritatis
inducitur. Veritatis, inquam, Proteus in carminibus ostentat
sustinetque personam, quam obtinere nemo potest, si falsis imaginibus
deceptus comprehensionis nodos vel laxaverit vel dimiserit. Sunt enim
istae imagines, quae consuetudine rerum corporalium per istos quibus ad
necessaria hujus vitae utimur sensus, nos etiam cum veritas tenetur,
et quasi habetur in manibus, decipere atque illudere moliuntur. Hoc
ergo tertium bonum mihi accidit, quod non invenio quanti aestimem.
Mecum enim familiarissimus amicus meus, non solum de probabilitate
humanae vitae, verum etiam de ipsa religione concordat, quod est veri
amici manifestissimum indicium. Siquidem amicitia rectissime atque
sanctissime definita est, rerum humanarum et divinarum cum benevolentia
et charitate consensio.
|
|