|
14. Tamen ne aut Academicorum argumenta quasdam nebulas videantur
offundere, aut doctissimorum virorum auctoritati, inter quos maxime
Tullius non movere nos non potest, superbe nonnullis resistere
videamur; si vobis placet, prius pauca contra eos disseram, quibus
videntur disputationes illae adversari veritati. Deinde ut mihi
videtur, ostendam quae causa fuerit Academicis occultandae sententiae
suae. Itaque, Alypi, quamvis te totum in meis partibus videam,
tamen suscipe pro his paululum, mihique responde. Quoniam hodie,
inquit, auspicato, ut aiunt, processisti, non impediam plenissimam
victoriam tuam, et partes illas jam securius, quo abs te imponuntur,
tentabo suscipere; si tamen hoc quod interrogationibus te acturum esse
significas, in orationem perpetuam (si tibi commodum est) malis
convertere; ne vere ut pertinax adversarius, quod a tua humanitate
longissimum est, minutis illis telis abs te jam captivus excrucier.
15. Atque ego cum et illos hoc exspectare animadverterem, quasi
aliud ingressus exordium: Morem, inquam, vobis geram. Et quamvis
post illum laborem scholae rhetoricae in hac me levi armatura nonnihil
requieturum esse praesumpseram, ut interrogando ista potius agerem quam
dicendo; tamen quia et paucissimi sumus, ut clamare mihi contra
valetudinem meam non sit necesse; et istum stilum causa ejusdem salutis
quasi aurigam moderatoremque sermonis mei esse volui, ne concitatius
rapiar animo quam cura corporis poscit: perpetua, ut vultis, oratione
audite quid sentiam. Sed primo illud videamus quale sit, unde
amatores Academicorum gloriari nimium solent. Nam est in libris
Ciceronis, quos in hujus causae patrocinium scripsit, locus quidam,
ut mihi videtur, mira urbanitate conditus, ut nonnullis autem, etiam
firmitate roboratus. Difficile est prorsus, ut quemquam non moveat,
quod ibi dictum est, Academico sapienti ab omnibus caeterarum sectarum
qui sibi sapientes videntur, secundas partes dari, cum primas sibi
quemque vindicare necesse sit. Ex quo posse probabiliter confici, eum
recte primum esse judicio suo, qui omnium caeterorum judicio sit
secundus.
16. Fac enim, verbi causa, Stoicum adesse sapientem; nam contra
eos potissimum Academicorum exarsit ingenium: ergo Zeno vel
Chrysippus si interrogentur, quis sit sapiens; respondebit eum esse
quem ipse descripserit. Contra Epicurus vel quis alius adversariorum
negabit, suumque potius peritissimum voluptatum aucupem sapientem esse
contendet. Inde ad jurgium: clamat Zeno, et tota illa porticus
tumultuatur, hominem natum ad nihil esse aliud quam honestatem; ipsam
suo splendore in se animos ducere, nullo prorsus commodo extrinsecus
posito et quasi lenocinante mercede: voluptatemque illam Epicuri solis
inter se pecoribus esse communem; in quorum societatem et hominem et
sapientem trudere nefas esse. Contra ille convocata de hortulis in
auxilium quasi libera turba temulentorum, quaerentium tamen quem
incomptis unguibus bacchantes asperoque ore discerpant, voluptatis
nomen, suavitatem, quietem, teste populo, exaggerans, instat
acriter, ut nisi ea beatus nemo esse posse videatur. In quorum rixam
si Academicus incurrerit, utrosque audiet trahentes se ad suas
partes: sed si in illos aut in istos concesserit, ab eis quos
deserit, insanus, imperitus, temerariusque clamabitur. Itaque cum
et hac et illac aurem diligenter admoverit, interrogatus quid ei
videatur, dubitare se dicet. Roga nunc stoicum, quis sit melior;
Epicurusne qui delirare illum clamat, an Academicus qui sibi adhuc de
re tanta deliberandum esse pronuntiat. Nemo dubitat Academicum
praelatum iri. Rursus te ad illum converte, et quaere quem magis
amet; Zenonem, a quo bestia nominatur; an Archesilam, a quo
audit: Tu fortasse verum dicis, sed requiram diligentius. Nonne
apertum est totam illam porticum insanam, Academicos autem prae illis
modestos cautosque homines videri Epicuro? Ita peraeque prope de
omnibus sectis copiosissime Cicero jucundissimum legentibus quasi
spectaculum praebet, velut ostendens nullum illorum esse qui non cum
sibi primas partes dederit, quod necesse est, secundas ei dicat dare,
quem non repugnare, sed dubitare conspexerit. In quo ego nihil
adversabor, nec eis ullam auferam gloriam. Videatur sane quibuslibet
Cicero hic non jocatus, sed inania et ventosa quaedam, quod ab
ipsorum Graeculorum levitate abhorret , sequi et colligere voluisse.
|
|