|
17. Quid enim me impedit, quin si huic vanitati resistere velim,
facile ostendam quanto minus malum sit indoctum esse quam indocilem?
Unde fit ut cum se ille Academicus jactanticulus quasi discipulum
singulis dederit, nemoque illi quod se scire putat, persuadere
potuerit; magna illorum postea consensione rideatur. Jam enim quisque
alium quemlibet adversariorum suorum nihil didicisse, hunc vero nihil
posse discere judicabit. Ex quo deinceps de omnium scholis non
ferulis, quod esset deformius quam molestius, sed illorum palliatorum
clavis et fustibus projicietur. Non enim magnum negotium erit, contra
communem pestem velut Herculea quaedam postulare auxilia Cynicorum.
Si autem ista vilissima gloria cum his certare libeat, quod
philosophanti mihi jam quidem, sed nondum sapienti faciliore venia
concedendum est; quid habebunt quod possint refellere? Ecce enim
faciamus me atque Academicum in illas lites philosophorum irruisse:
omnes prorsus adsint, exponant breviter pro tempore sententias suas.
Quaeratur de Carneade quid sentiat. Dubitare se dicet. Itaque
illum singuli praeferent caeteris. Ergo omnes omnibus: magna nimirum
atque altissima gloria. Quis istum nolit imitari? et ego itaque
interrogatus, idem respondebo; par erit laus. Ea igitur gloria
gaudet sapiens, in qua illi stultus aequatur? Quid si cum etiam
facile superat? Nihilne agit pudor? Nam istum Academicum jam de
judicio discedentem tenebo. Quippe avidior hujusmodi victoriae
stultitia est. Ergo eo retento prodam judicibus quod ignorant, et
dicam: Ego, viri optimi, hoc cum isto commune habeo, quod dubitat
quis vestrum verum sequatur. Sed habemus etiam proprias sententias,
de quibus peto judicetis. Nam mihi incertum est quidem, quamvis
audierim decreta vestra, ubi sit verum: sed ideo quod qui sit in vobis
sapiens, ignoro. Iste autem etiam ipsum sapientem negat aliquid
scire, ne ipsam quidem, unde sapiens dicitur, sapientiam. Quis non
videat palma illa cujus sit? Nam si hoc adversarius meus dixerit,
vincam gloria; si autem erubescens confessus fuerit sapientem scire
sapientiam, vincam sententia.
|
|