|
1. De eo quod scriptum est, quod locutus est Deus cum Adam et
Eva, et cum serpente, et cum Cain, et caeteris antiquis (Gen.
III, IV, XIII, etc.): inter quos etiam et nonnullis
apparuisse scribitur, et ab eis visus esse, non uno, sed multis
Scripturarum locis, in quibus et locutus esse Deus cum hominibus
invenitur, et nonnullis apparuisse: insidiantur Manichaei, et dicunt
omnia contraria esse Novo Testamento, quoniam Dominus dicit, Deum
nemo vidit unquam, nisi unicus Filius, qui est in sinu Patris; ille
annuntiavit nobis de eo (Joan. I, 18); et iterum quod dicit
Judaeis, Nec vocem illius aliquando audistis, nec faciem ejus
vidistis, nec verbum ejus habetis in vobis manens: quia ei quem ille
misit, non credidistis (Id. V, 37, 38). Quibus respondemus
eo ipso, quod in Evangelio scriptum est, Deum nemo vidit unquam,
nisi unicus Filius qui est in sinu Patris; ipse annuntiavit nobis de
eo, totam ipsam solvi posse quaestionem: quia ipse Filius, quod est
Verbum Dei, non solum novissimis temporibus, cum in carne apparere
dignatus est, sed etiam prius a constitutione mundi, cui voluit de
Patre annuntiavit, sive loquendo, sive apparendo, vel per angelicam
aliquam potestatem, vel per quamlibet creaturam: quia ipse est in
omnibus veritas, et omnia illi constant, et omnia illi ad nutum
serviunt, atque subjecta sunt; ut etiam oculis per visibilem creaturam
cui vult, quando dignatur, appareat: cum ipse tamen secundum
divinitatem suam, et secundum id quod Verbum est Patris, coaeternum
Patri, et incommutabile, per quod facta sunt omnia, non nisi
purgatissimo et simplicissimo corde videatur. Et ideo quibusdam locis
etiam Scriptura ipsa testatur angelum visum, ubi dicit Deum visum
(Gen. XVIII, 1 et 2). Sicut in illa luctatione Jacob, et
angelus dictus est ille qui apparuit (Id. XXXII, 24-30).
Et cum apparuit in rubo Moysi (Exod. III, 2): et item in
eremo, cum jam eduxisset populum de terra Aegypti, quando legem
accepit, Deus ei locutus est (Id. XIX, 3). Sed sive in
rubo, cum eum misit; sive postea, cum ei legem dedit; angelum dicit
Stephanus in Actibus Apostolorum ei apparuisse (Act. VII,
30, 35). Quod ideo dicimus, ne quis arbitretur Verbum Dei,
per quod facta sunt omnia, quasi per locos posse definiri, et alicui
visibiliter apparere, nisi per aliquam visibilem creaturam. Sicut
enim Verbum Dei est in propheta, et recte dicitur, Dixit Dominus;
quia Verbum Dei, quod est Christus, in propheta loquitur
veritatem: sic et in angelo ipse loquitur, quando veritatem angelus
annuntiat; et recte dicitur, Deus dixit; et, Deus apparuit: et
item dicitur recte, Angelus dixit, et, Angelus apparuit; cum illud
dicatur ex persona inhabitantis Dei, illud ex persona servientis
creaturae. Ex hac regula etiam Apostolus ait: An vultis
experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christi (II Cor.
XIII, 3)?
2. Si autem hoc movet, quod in Veteri Testamento etiam
peccatoribus Deus loquitur, vel Adae vel Evae, vel serpenti;
attendant etiam in Novo cujusmodi exemplum Dominus posuit de homine
stulto et cupido, quomodo ei locutus est Dominus, cum ait: Stulte,
hac nocte auferetur a te anima tua; haec quae praeparasti cujus erunt
(Luc. XII, 20)? Cum enim veritas etiam peccatoribus
dicitur, per quamlibet creaturam dicatur, non nisi ab illo dicitur,
qui unus est verax. Quod autem Judaeis dicit, Nec vocem ejus
aliquando audistis; ideo dicit, quia non obtemperaverunt isti duntaxat
cum quibus loquebatur. Quibus dicit etiam, Nec faciem ejus
vidistis; quia non potest. Quod autem dicit, Neque verbum ejus
habetis in vobis manens: quia in quo manet verbum Dei, Christus in
illo manet, quem isti respuerunt. Nam cum ipse Dominus dixisset,
Pater, clarifica me ea claritate qua fui apud te, priusquam mundus
fieret; sonuit vox de coelo, Et clarificavi, et clarificabo
(Joan. XII, 28, et XVII, 5). Quam vocem multi
Judaeorum praesentes audierunt, nec ideo tamen audisse dicendi sunt,
quia non obtemperaverunt ut crederent. Quapropter si non est mirandum
quod Verbum Dei, id est, unicus Filius Dei, qui de Patre
annuntiat, cui vult per se ipsum, cui vult per aliquam creaturam
manifestatur vel sonando, vel apparendo, cum tamen ipse per se ipsum
mundo corde videatur, et per illum Pater; Beati enim mundicordes,
quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): non est mirandum, ex
utroque Testamento ista omnia testimonia consonare.
|
|