|
De eo quod scriptum est, quod locutus est Deus Moysi et dixit illi:
Loquere ad filios Israel: Sumite primitias ab omni homine, quod
mihi destinetis, hoc est, aurum, argentum, aeramentum, purpuram,
byssum, coccum, pilos caprinos, pelles rubras agnorum, ligna
integra, oleum ad illuminationem, thymiamata, lapides pretiosos, hoc
est, beryllos; et constituite tabernaculum, in quo commorari vobiscum
possim (Exod. XXV, 2-8). Commovent etiam hinc Manichaei
quaestionem, et huic Scripturarum loco illud in Evangelio dicunt esse
contrarium, quod ait Dominus, Non jurabis, neque per coelum, quia
sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est
(Matth. V, 34 et 35). Disputant enim, et magnum aliquid
sibi videntur dicere, cum dicunt: Quomodo ille Deus, cujus coelum
sedes, et terra scabellum pedum ejus est, in tabernaculo habitat,
quod ex auro, et argento, et aere, et purpura, et pilis pecorum,
pellibusque constructum est? Adhibentes etiam testem apostolum
Paulum, quia dicit Deum lucem habitare inaccessibilem (I Tim.
VI, 16). Quibus nos parem quaestionem referimus, et quod de
Novo Testamento protulerunt, de Veteri Testamento proferimus. Ibi
enim invenitur prius scriptum: Coelum mihi sedes est, terra autem
scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus
requiei meae? Nonne manus mea fecit haec omnia (Isai. LXVI, 1
et 2)? Ecce habent ubi libri Veteris Testamenti praedicant Deum
in templis manufactis non habitare: et tamen Filius Dei nostri,
flagello de restibus facto, expulit de templo eos qui boves et columbas
vendebant, et nummulariorum evertit mensas; et ait, Domus Patris
mei domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam
latronum (Joan. II, 15, 16, et Matth. XXI, 12,
13). Si ergo aliquis istis duobus ex adverso capitulis
constitutis, velit imperitos decipere, et dicere in Veteri
Testamento magnificari Deum, cujus dicitur sedes coelum, et terra
scabellum pedum, et negatur habitare in domo manufacta; in Novo autem
Testamento domus ejus dicitur templum constructum ab hominibus: nonne
Manichaei vel sero fatebuntur, et habitaculum Dei per manus hominum
factum, ad aliquam significationem in utroque Testamento accipi; et
Deum non habitare in locis ab hominibus fabricatis, in utroque
Testamento praedicari?
|
|