|
De eo quod in Exodo scriptum est, Ne adoraveritis deos alienos: et
iterum, Deus vester zelans appellatur; zelans enim zelavit (Exod.
XX, 5, et XXXIV, 14). Huic capitulo quod scriptum est,
Ne adoraveritis deos alienos, cum calumniantur Manichaei, satis
ostendunt placere sibi adorari multos deos. Nec mirum, quandoquidem
in secta sua numerosissimam deorum familiam commemorant atque
commendant: quippe qui etiam ad ista visibilia venerunt, quae pro
istius veritatis luce venerantur et adorant; et ideo displicet eis quod
scriptum est in Exodo, Ne adoraveritis deos alienos. Addunt etiam
illud propter hoc dictum esse, Deus vester zelans appellatur; zelans
enim zelavit: ut tanquam Deum zelantem non amemus, cujus zelo deos
alienos adorare non sinimur. Et ideo dicunt ista Evangelio esse
contraria, quoniam Dominus dicit, Pater juste, et mundus te non
cognovit (Joan. XVII, 25): quasi non sit dicendus Deus
justus, nisi nos deos alienos adorare permittat. Justum enim Deum et
zelantem Deum tanquam contraria sibi esse dissertant, et decipiunt
miseros, non intelligentes totam spem salutis nostrae esse zelum Dei.
Hoc enim nomine illa ejus significatur providentia, qua nullam a se
animam fornicari impune permittit, sicut Propheta dicit: Perdes
omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27). Sicut enim
ea quae dicitur ira Dei, non perturbatio mentis est, sed potentia
vindicandi: sic zelum Dei non cruciatum animi, quo maritus adversus
uxorem, vel uxor adversus maritum torqueri solent, sed
tranquillissimam sincerissimamque justitiam , qua nulla anima beata
esse sinitur, falsis opinionibus pravisque cupiditatibus corrupta, et
quodam modo gravidata. Illi enim haec verba horrescunt, qui nondum
viderunt ineffabili majestati nulla verba congruere. Sic enim ab istis
verbis temperandum putant, quasi aliquid dignum Deo dicant , cum ista
non dicunt. Sanctus enim Spiritus hoc ipsum hominibus intelligentibus
insinuans, quam sint ineffabilia summa divina, his etiam verbis uti
voluit, quae apud homines in vitio poni solent; ut inde admonerentur,
etiam illa quae cum aliqua dignitate Dei se putant homines dicere,
indigna esse illius majestate, cui honorificum potius silentium, quam
ulla vox humana competeret. Quaero zelum hominis, et invenio
perturbationem cruciantem cor. Tamen cum quaero causam, nihil aliud
invenio, nisi quod non patitur conjugis adulterium. Maxime enim et
proprie inter conjugia zelotypia dici solet. Itaque si maritus esset
per se ipsum beatus et omnipotens et justus, sine ullo cruciatu, et
tota facilitate, et nulla iniquitate peccatum conjugis vindicaret.
Quam tamen ejus actionem humano loquendi modo etiamsi non proprie,
translate tamen et recte zelum vocarem. Quis enim Tullio calumniatus
est, qui certe noverat latine loqui, cum ait Caesari: Nulla de
virtutibus tuis, nec admirabilior, nec gratior misericordia est (Pro
Q. Ligario, in fine)? Et tamen ex eo appellatam misericordiam
dicunt, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. Numquid ergo
virtus miserum cor facit? Quid ergo calumniosis Tullius responderet,
nisi misericordiae nomine clementiam se appellare voluisse? Quoniam
recte solemus loqui, non solum verba propria, sed etiam vicina
usurpantes. Cujus auctoris mentionem facere volui, quoniam non de re
quaestio hic, sed de verbo est. Sicut enim nostri auctores,
divinarum scilicet Litterarum, de rebus maxime cogitaverunt; sic
mundanorum auctorum prope omnis cura de verbis est. Sed habeo
Evangelium, et omnes Novi Testamenti libros, in quibus misericordia
Dei frequentissime commendatur. Si audent ergo isti miseri, etiam
inde faciant quaestionem, et negent esse misericordem Deum, ne
miserum cor habere intelligatur. Sicut ergo potest esse in Deo
misericordia sine cordis miseria: sic etiam sine tabe atque cruciatu
animi zelum Dei non dedignemur accipere; et humani conditionem
sermonis feramus, ut ad divinum perveniamus silentium. Sed si
contraria dicunt esse zelantem Deum, et justum Deum; quid dicturi
sunt, cum et in Novo Testamento invenio, Zelo Dei vos zelo (II
Cor. XI, 2); vel adhibitum etiam de veteribus in Evangelio
testimonium, Zelus domus tuae comedit me (Joan. II, 17;
Psal. LXVIII, 10)? Rursus in Vetere cum legunt, Justus
Dominus, et justitias dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal.
X, 8): nonne fatebuntur etiam hoc modo imperitis duo Testamenta
videri posse contraria, ut in Novo inveniamus zelum Dei, in Vetere
justitiam Dei? bene autem intelligentibus utrumque in utroque magna
sancti Spiritus unitate et pace concinere?
|
|