|
1. De eo quod scriptum est, non esse manducandum sanguinem, quod
anima sit carnis sanguis (Deut. XII, 23). Huic sententiae
veteris Legis Manichaei ex Evangelio illud opponunt quod Dominus
dicit, non esse timendos eos qui occidunt corpus, animae autem nocere
non possunt (Matth. X, 28); et disputant dicentes: Si sanguis
anima est, quomodo homines potestatem in eam non habent, cum de
sanguine multa faciant, sive excipientes et canibus volucribusque in
escam proponentes, sive effundentes, aut coeno lutoque miscentes?
Haec enim et alia innumerabilia sine difficultate homines de sanguine
possunt facere. Ideo isti quaerunt insultantes, quomodo, si sanguis
est anima, non possit hominis interfector nocere animae, cum tantam in
ejus sanguinem habeat potestatem. Addunt etiam quod ait apostolus
Paulus, Quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor.
XV, 50): et dicunt, Si sanguis est anima, sicut Moyses
dicit, nulla invenietur anima posse regnum Dei adipisci. Cui
calumniae primo ita respondendum est, ut ipsi cogantur ostendere ubi
scriptum sit in libris veteris Legis, quod anima humana sanguis sit.
Nusquam enim hoc invenient in illa Scriptura, quam lacerare miseri
quamdiu conantur, nullo modo permittuntur intelligere. Quod si de
anima humana nihil tale ibi dictum est, quid ad nos pertinet, si anima
pecoris aut laedi ab interfectore potest, aut possidere Dei regnum non
potest? Sed quia de animis pecorum nimis sunt isti solliciti (cum
enim sint hominum animae rationales, revolvi tamen eas in pecora
existimant), clausa sibi esse arbitrantur regna coelorum, si pecorum
animis clausa esse consentiant.
2. Quid, quod etiam insultare ausus est populo Israel Adimantus
unus ex discipulis Manichaei, quem magnum doctorem illius sectae
fuisse commemorant? Insultare ergo ausus est populo Judaeorum, quod
secundum eorum intellectum, quo existimant sanguinem esse animam,
parentum ipsorum animae, partim a serpentibus devoratae, partim igne
consumptae, partim in desertis atque asperrimis montium locis arefactae
sunt. Quod si verum esse quisquam concederet, sine scelere tamen
eorum quibus iste insultare voluit, factum esse convinceret. Non enim
parentum suorum animas, quibus illa omnia secundum horum intellectum
accidisse dixit, ipsi aliqua ex parte laeserunt: quapropter luctum
inde possunt habere, non reatum. Quid autem ipse Adimantus faciet
secundum opinionem suam, qua credidit etiam rationales, id est,
hominum animas in belluina corpora posse contrudi? Quid ergo faciet de
tanto scelere, si quando tardum jumentum plagis, aut concitatum freno
fatigavit, in quo forte patris ejus anima fuerit? ut non dicam quod
etiam occidere parentes suos inter pediculos et pulices potuerit, a
quorum isti interfectione non temperant. Quid enim eis prodest, quod
aliquando negant usque ad ista minutissima animantia revolvi animas
humanas posse? Hoc enim negant, ne tam multarum interfectionum rei
teneantur, aut cogantur parcere pediculis et pulicibus et cimicibus,
et tantas ab eis molestias sine ulla caedis eorum licentia sustinere.
Nam vehementer urgentur, cur in vulpeculam revolvi anima humana
possit, et non possit in mustelam; cum catulus vulpeculae fortasse
etiam minor sit, quam magna mustela. Deinde si in mustelam potest,
cur in murem non potest? Et si in istum potest, cur in stellionem non
potest? Et si in eum potest, cur in locustam non potest? Deinde in
apem, deinde in muscam, deinde in cimicem, atque inde usque in
pulicem, et si quid est aliud multo minutius, pervenire? Ubi enim
terminum constituant, non inveniunt: atque ita per istam nugatoriam
credulitatem , conscientiae illorum innumerabilibus homicidiorum
sceleribus obruuntur.
3. Nam ex eo quod scriptum est, sanguinem pecoris animam ejus esse;
praeter id quod supra dixi, non ad me pertinere quid agatur de pecoris
anima; possum etiam interpretari praeceptum illud in signo esse
positum. Non enim Dominus dubitavit dicere, Hoc est corpus meum
(Matth. XXVI, 26); cum signum daret corporis sui.
4. Quod autem ait Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei non
possidebunt: etiam in Lege dictum est, Non permanebit in istis
spiritus meus, quoniam caro sunt (Gen. VI, 3). Et toties in
veteribus Libris justorum animis praemium futurum promittitur. Sed
tamen Apostolus volens insinuare quale corpus justorum per immutationem
in resurrectione futurum sit, quia non nubent, neque uxores ducent,
sed erunt sicut Angeli in coelis (Matth. XXII, 30): hanc
ergo immutationem futuram corporum sanctorum volens insinuare, dixit
Apostolus, Dico enim vobis, fratres, quia caro et sanguis regnum
Dei non possidebunt. Quod non una separata et ad fraudem commemorata
sententia, sed toto ipso Epistolae loco pertractato, vel potius lecto
(non enim res obscura est) inveniri potest. Sic enim dicit:
Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc
induere immortalitatem. Quod eum de corpore dicere, de superioribus
manifeste invenitur, cum ait: Non omnis caro eadem caro: alia quidem
hominum, alia autem pecorum; alia caro volucrum, alia piscium. Et
corpora coelestia, et corpora terrestria: sed alia est coelestium
gloria, alia terrestrium; alia gloria solis, alia gloria lunae, et
alia gloria stellarum. Stella enim ab stella differt in gloria; sic
et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in
incorruptione: seminatur in contumelia, surget in gloria: seminatur
in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget
corpus spirituale, sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam
in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed
non primum quod spirituale est, sed quod animale; postea, quod
spirituale. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo,
coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis,
tales et coelestes. Et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et
imaginem ejus qui de coelo est. Hoc autem dico, fratres, quia caro
et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt; neque
corruptio incorruptionem haereditate possidebit. Certe jam clarum est
quare hoc Apostolus dixerit. Quid ergo iste tam turpi fraude non
commemorat, nisi hoc ultimum, et tacet illa superiora, quibus hoc
quod male interpretatur, bene possit intelligi? Nam quoniam Domini
nostri corpus post resurrectionem sic levatum est in coelum, ut pro
ipsa coelesti habitatione coelestem acceperit mutationem, et hoc
sperare in die ultimo jussi sumus: ideo dixit Apostolus, Qualis
terrenus, tales et terreni, id est, mortales; et qualis coelestis,
tales et coelestes, id est, immortales, non solum animis, sed etiam
corporibus. Unde et supra dixerat, aliam esse coelestium corporum
gloriam, et aliam terrestrium. Quod autem spirituale dixit corpus in
resurrectione futurum, non propterea putandum est, quod non corpus,
sed spiritus erit: sed spirituale corpus omni modo spiritui subditum
dicit, sine aliqua corruptione vel morte. Non enim quia quod modo
habemus corpus animale appellat, ideo putandum est non illud esse
corpus, sed animam. Ergo quemadmodum corpus animale nunc dicitur,
quia subditum est animae; spirituale autem nondum dici potest, quia
nondum spiritui plene subjectum est, quamdiu corrumpi potest: sic et
tunc spirituale vocabitur, cum spiritui atque aeternitati nulla
corruptione resistere poterit.
5. Aut si adhuc parum videtur esse monstratum, quod sententiam istam
propter immutationem quae futura est Apostolus dixerit, cum ait,
Caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt, neque
corruptio incorruptionem haereditate possidebit; attendite quid
continuo subjiciat, et adjungat: Ecce mysterium vobis dico: omnes
quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur, in atomo, in ictu
oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent
incorrupti, et nos immutabimur. Deinde contexit, et dicit etiam
illud quod paulo ante commemoravi, ut ostendat qualis futura sit ipsa
immutatio. Statim quippe dicit: Oportet enim corruptibile hoc
induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I
Cor. XV, 39 53). Hinc ergo apparet quia caro et sanguis
regnum Dei non possidebunt, quia cum induerit incorruptionem et
immortalitatem, jam non caro et sanguis erit , sed in corpus coeleste
mutabitur. Quod quidem ex occasione tractavimus, quia huic quoque
sententiae multum insidiari solent, negantes corporum resurrectionem.
Nam ista quaestio non de corpore, sed de anima proposita est, quam
putant sic accipi in Lege, ut sanguis esse existimetur: quod nos
nullo modo sic intelligimus. Sed quamvis de pecorum animis non
curemus, cum quibus non habemus rationis aliquam societatem: tamen
illud quod Lex dixit, fundendum esse sanguinem, nec in escam
assumendum, quia sanguis est anima, esse positum dicimus sicut alia
multa; et pene omnia Scripturarum illarum sacramenta signis et figuris
plena sunt futurae praedicationis, quae jam per Dominum nostrum Jesum
Christum declarata est. Sic est enim sanguis anima, quomodo petra
erat Christus, sicut dicit Apostolus: Bibebant enim de spirituali
sequente petra, petra autem erat Christus (Id. X, 4). Notum
est autem filios Israel petra percussa bibisse aquam in eremo (Num.
XX, 11), de quibus loquebatur Apostolus, cum haec diceret; nec
tamen ait, Petra significabat Christum; sed ait, Petra erat
Christus. Quae rursus ne carnaliter acciperetur, spiritualem illam
vocat; id est, eam spiritualiter intelligi docet. Longum est, et
nunc non necessarium, sacramenta ejusdem Legis exponere, nisi cum
breviter possint. Sufficit autem ut noverint illi qui de his
calumniantur, non ea nos ita intelligere, ut illa solent irridere;
sed quemadmodum Apostoli omnia intelligentes pauca exposuerunt, ut ad
easdem regulas caetera posteris intelligenda relinquerent.
|
|