|
1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio, Videte ne
obliviscamini testamentum Dei vestri quod conscripsit, et faciatis
vobis effigies et imagines: addit etiam dicens, Deus vester ignis est
edax, et Deus zelans (Deut. IV, 23, 24). Haec verba de
Scripturis hoc modo ille Adimantus proposuit. Ejus enim calumnias
refutandas refellendasque suscepimus. Sed et jam superius de zelo Dei
cum calumniaretur, puto satis esse responsum. Meminerimus tamen non
solum ibi, sed etiam hic, sic eum de zelo Dei criminatum
Scripturas, ut adjungeret etiam quod de simulacris non colendis in
illis libris praecipitur a Domino Deo nostro; quasi non ob aliud
reprehendat zelum Dei, nisi quod illo ipso zelo a cultu simulacrorum
prohibemur: vult ergo videri favere se simulacris. Quod propterea
faciunt, ut miserrimae et vesanae suae sectae etiam Paganorum
concilient benevolentiam. Huic autem Legis capitulo illud evangelicum
opponit, ubi quidam accessit ad Dominum, et ait illi: Magister
bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? Cui respondit Jesus:
Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc.
X, 17 et 18). Ut ex hoc videlicet contraria ista esse
arbitremur, quia in Lege dicitur, Deus ignis edax, et, Deus
zelans; in Evangelio autem, Nemo bonus, nisi unus Deus.
2. Et de zelo quidem jam responsum est, non sic esse ista verba in
Scripturis posita, ut aliquam Dei perturbationem cruciatumve
significent: sed quia nihil dignum de Deo dici potest, propterea
usque ad ista perventum est, quae cum homines indigna esse putaverint,
cogantur discere, etiam illa quae convenienter de ineffabili divina
excellentia se dicere existimant, indigna esse majestate Dei; cujus
sapientia cum descensura esset usque ad corpus humanum, prius usque ad
humana verba descendit. Ecce dixi, descendit: quod verbum si
discutere coepero, proprie me dixisse non video; non enim potest
descendere, nisi quod etiam de loco in locum moveri potest. Nam qui
descendit, locum superiorem deserere, et inferiorem petere videtur.
Dei autem Sapientia, cum tota ubique praesto sit, nullo pacto
migrare de loco in locum potest. De qua Joannes in Evangelio dicit,
tanquam dominici pectoris particeps. Ait enim, In hoc mundo erat,
et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit: et tamen
ipse adjungit et dicit, In sua propria venit, et sui eum non
receperunt (Joan. I, 10, 11). Quomodo hic erat, et quomodo
venit, nisi quia illa sublimitas ineffabilis, ut hominibus congruat,
humanis sonis significanda est; ut autem deos homines faciat, divino
est intelligenda silentio? Potest ergo reddi ratio, quare ita dictum
sit: non tamen potest aliquid de Deo digne dici, quod ideo jam
indignum est, quia potuit dici. Tolle de zelo errorem et dolorem,
quid remanebit aliud, nisi voluntas custodiens castitatem, et
corruptionem vindicans conjugalem? Quo igitur verbo, nisi zelo Dei
melius posset insinuari, quod vocamur ad conjugium Dei, et non vult
nos turpi amore corrumpi, et punit impudicitiam nostram, et diligit
castitatem? Non enim frustra vulgo dici solet: Qui non zelat, non
amat.
3. Ad hoc etiam pertinet quod dictum est, edax ignis: de quo
disputare non debeo, sed potius ipsos interrogare, quem ignem dixerit
Dominus se venisse mittere in hunc mundum. Hoc enim dictum est in
Evangelio, quod illi accusare non possunt, non ut Christum
honorent, sed ut decipiant Christianos. Quod cum eis commemoratum
fuerit, quemadmodum Dominus dixerit, Ignem veni mittere in terram
(Luc. XII, 49); miseri dicunt: Sed illud aliud est.
Quibus respondemus: Et hoc aliud est, noli metuere. Nam ipse
Christus loquitur etiam in Veteri Testamento, cum dicit, Ego sum
ignis edax (Deut. IV, 24, et IX, 3); qui loquitur in
Evangelio, quod ignem venerit in hunc mundum mittere, id est,
Verbum Dei, quod est ipse. Nam veteres utique Scripturas exposuit
post resurrectionem discipulis, incipiens a Moyse et Prophetis
omnibus, quando ipsi discipuli ignem se accepisse confessi sunt,
dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis in via, cum aperiret
nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Ipse est ignis edax:
consumit enim veterem vitam divinus amor, et innovat hominem: ut ex eo
quod Deus ignis est edax, faciat ut eum nos amemus; ex eo autem quod
Deus zelans est, ipse nos amet. Nolite ergo timere ignem, quod est
Deus : sed timete ignem, quem paravit haereticis Deus.
4. Quod enim Adimantus elegit de Evangelio locum, quem huic Legis
capitulo tanquam contrarium apud imperitos objiceret, ubi ait
Dominus, Nemo bonus, nisi unus Deus, quoties invenitur bonitas
Dei in Veteri Testamento, quis numerare sufficiat? Unum tamen
ponam, quod quotidie in Ecclesia cantatur: Confitemini Domino,
quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal.
CXVII, 1, 29). Certe et hoc zelanti Deo, sicut Manichaei
existimant, videtur esse contrarium, et tamen in libris Veteris
Testamenti cantatur. Item rex ille, qui cum filio suo nuptias
faceret, invenit inter discumbentes hominem non habentem vestem
nuptialem; et eum primo amici nomine appellans, manibus et pedibus
colligatis mitti jussit in tenebras exteriores (Matth. XXII,
2-13): moleste intelligentibus non videtur bonus. Et si ipsum
quisquam capitulum Evangelii proponeret, et sicut facit Adimantus de
Veteri Testamento, ita Evangelium calumniose accusaret, laudans
potius Veteris Testamenti libros, ubi scriptum est, Confitemini
Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus; et
reprehendens in Novo, quod vocatus conviva in tantum supplicium
propter vestem mittitur; et hoc fraudulenta perversitate assidue
faceret, ut omnia loca lenitatis de Veteri Testamento colligeret, et
loca severitatis de Novo, et haec sibi adversa esse contenderet,
laudans Vetus, et reprehendens Novum: similiter inveniret imperitos
et divinarum Scripturarum miserabiliter ignaros, quibus persuaderet
Vetus potius Testamentum, quam Novum esse retinendum. Quod cum
isti ex alia parte faciunt, id est, Vetus reprehendentes, quasi
contrarium Novo, miror quod non cogitant posse aliquem aliquando
utrumque legere, et divina ope intellectum utrumque laudare;
fraudemque istorum atque malitiam vel dolere tanquam hominum, vel
cavere tanquam haereticorum, vel irridere tanquam imperitorum et
superborum.
|
|