|
1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Secundum desiderium
animae tuae occide, et manduca omnem carnem, juxta voluptatem quam
dedit tibi Dominus. Cave autem ne sanguinem manduces; sed effunde
tanquam aquam super terram (Deut. XII, 15, 16). His
verbis Legis Adimantus contrarium esse arbitratur quod in Evangelio
Dominus ait, Ne graventur corda vestra cruditate, et vinolentia, et
curis saecularibus (Luc. XXI, 34): et quod ait Apostolus,
Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum (Rom. XIV,
21); et iterum, Non potestis mensae Domini communicare, et
mensae daemoniorum (I Cor. X, 21). Nos autem omnia haec,
sive quae in Veteri, sive quae in Novo Testamento scripta sunt, et
suis causis exigentibus posita dicimus, et sibi adversa non esse
monstramus. Quanquam et ipse in his verbis quae posuit de Veteri
Testamento, animadvertere potuit, non ad immoderatam voracitatem
pertinere quod dictum est, Secundum desiderium animae tuae occide, et
manduca omnem carnem; quando sequitur, juxta voluptatem quam dedit
tibi Dominus. Immoderatam enim voluptatem non dedit tibi Dominus,
sed quanta sustentationi naturae salutique sufficiat. Quisquis autem
sequitur immoderatam voracitatem, suum vitium sequitur, non eam
voluptatem quam dedit Dominus: et ideo non est contrarium quod in
Evangelio positum est, Non graventur corda vestra cruditate, et
vinolentia, et curis saecularibus. Cum enim quisque non replet nisi
eam voluptatem quam Dominus dedit, id est, modestam atque naturalem,
non gravatur cor ejus cruditate, et vinolentia, et curis
saecularibus.
2. De carne autem non manducanda et non bibendo vino quod ait
Apostolus, non quia illa immunda arbitratus est, hoc praecepit,
sicut isti exstimant, et errantes in errorem praecipitant, quibus
talia persuaserunt: sed cum ipse posuerit causam cur hoc dixerit, non
est nobis haec interpretanda vel exponenda sententia. Sufficit enim
ipsum de Apostoli Epistola totum locum huic sermoni contexere, ut et
causa manifeste appareat cur hoc Apostolus dixerit; et istorum fraus,
qui particulas quasdam de Scripturis eligunt, quibus decipiant
imperitos, non connectentes quae supra et infra scripta sunt, ex
quibus voluntas et intentio scriptoris possit intelligi. Sic ergo
Apostolus ait: Infirmum autem in fide recipite, non in
dijudicationibus cogitationum. Alius quidem credit manducare omnia :
qui autem infirmus est, olera manducet . Qui manducat, non
manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non
judicet: Deus enim illum recepit. Tu quis es, qui judices alienum
servum? Suo domino stat, aut cadit. Stabit autem: potens est enim
Dominus statuere illum. Alius quidem judicat alternos dies, alius
autem judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet. Qui
sapit diem, Domino sapit: et qui manducat, Domino manducat;
gratias enim agit Deo: et qui non manducat, Domino non manducat, et
gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi
moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino
morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Ad hoc
enim Christus mortuus est, ut mortuorum et vivorum dominetur. Tu
autem, quare judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum?
Omnes enim stabimus ante tribunal Domini. Scriptum est enim: Vivo
ego, dicit Dominus, quia mihi curvabit omne genu, et confitebitur
omnis lingua Deo. Igitur unusquisque notrum pro se rationem reddet.
Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc magis judicate, ne
ponatis offendiculum aut scandalum fratribus. Scio et certus sum in
Domino Jesu, quia nihil commune per illum, nisi ei qui putat aliquid
esse commune, illi commune est. Nam si propter escam frater tuus
contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. Noli in esca tua
illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur
bonum nostrum. Non est enim regnum Dei esca et potus; sed justitia,
et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit
Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Itaque quae pacis
sunt sectemur, et quae ad aedificationem sunt in invicem. Noli
propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda, sed malum est
homini qui per offensionem manducat. Bonum est non manducare carnem,
neque bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur. Tu fidem
quam habes penes temetipsum, habe coram Deo. Beatus qui non judicat
semetipsum in quo probat. Qui autem discernit , si manducaverit,
damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide,
peccatum est (Rom. XIV). Numquid eget cujusquam
interpretatione, ut intelligatur cur hoc Apostolus dixerit; et quanta
illi malitia de Scripturis certa quaeque discerpunt, quibus
circumveniant imperitos? Nam et munda esse omnia dixit Apostolus
secundum fidem; et ei esse immunda, qui putat immunda: et tunc esse
ab eis temperandum, cum per offensionem accipiuntur, id est, cum
aliquis infirmus putat sibi ab omnibus carnibus temperandum, ne incidat
in carnem immolatitiam; et ideo eum qui manducat, potest arbitrari in
honorem idolorum id facere, et ex eo graviter offendi: cum ipsa
immolatitia caro, si ex fide a nesciente accipiatur, neminem maculet.
Unde alio loco idem apostolus interrogari vetat, cum quid de macello
emitur, vel ab aliquo infideli quisquam vocatus, in mensa ejus
exhiberi sibi carnes videt, quas isti immundas arbitrantur, non
propter immolationem, sed quia carnes sunt, cum Apostolus clamet
omnia munda esse, et omnem creaturam Dei bonam esse, et omnia
sanctificari per verbum et orationem: et tamen temperandum ab eis, si
quis forte infirmus offenditur. Et quodam loco apertissime istos
significavit, cum dicit, in novissimis temporibus futuros quosdam
prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit (I Tim.
IV, 1-5). Hos enim proprie designat, qui non propterea
temperant a cibis talibus, ut aut concupiscentiam suam refrenent, aut
infirmitati alterius parcant, sed quia ipsas carnes immundas putant,
et earum creatorem Deum esse negant. Nos autem teneamus apostolicam
disciplinam dicentem, quod omnia munda sint mundis (Tit. I,
15), servata moderatione evangelica, ut non graventur corda nostra
cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus.
3. Nam idem illud quod Apostolus ait, Non potestis mensae Domini
communicare, et mensae daemoniorum; non video cur opponendum huic loco
Legis, et quasi contrarium Manichaei esse crediderint. Non enim de
immolationibus Lex loquitur, cum in Deuteronomio dicitur, Secundum
desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem, juxta
voluptatem quam dedit tibi Dominus; sed de cibis qui pertinent ad
hominis alimentum. Sed quoniam Manichaei etiam cum ad hominis coenam
quaeque animalia praeparantur, immolationem esse dicunt; secundum suum
intellectum ista contraria esse putaverunt. Propterea et illum
commemoraverunt locum, ubi Apostolus ait, Quae immolant Gentes,
daemoniis immolant, et non Deo: cum Apostolus apertissime de
victimis loqueretur, quae in templo offeruntur daemonibus; non de his
escis quas sibi homines praeparant. Sic enim dicit: Quid ergo? dico
quia idolis immolatum est aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quia
quae immolant, daemoniis, et non Deo immolant. Nolo vos socios
daemoniorum fieri. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem
daemoniorum. Non potestis mensae Domini participare, et mensae
daemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus?
Omnia licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia licita sunt, sed
non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed id quod
alterius. Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes
propter conscientiam. Domini enim est terra et plenitudo ejus. Si
quis vos vocaverit ex infidelibus, et volueritis ire; omnia quae
apponuntur vobis, manducate, nihil dijudicantes propter conscientiam.
Si quis autem vobis dixerit quia hoc immolatitium est; nolite
manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:
conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius. Quare enim libertas
mea judicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo,
utquid blasphemor, pro quo gratias ago? Sive igitur manducatis, sive
bibitis, sive quodcumque facitis, omnia in gloriam Dei facite (I
Cor. X, 19-31). Haec attendant Manichaei, et videant
quomodo dictum sit in Deuteronomio, Secundum desiderium animae tuae
occide, et manduca omnem carnem, juxta voluptatem quam Dominus dedit
tibi. Quod enim de quibusdam carnibus non manducandis Judaeis
praeceptum est, et immundae sunt dictae, ad significationem valet
hominum immundorum, qui per figuras in veteribus Scripturis sunt
designati. Sicuti enim bos ille, cui trituranti vetat os alligari,
evangelistam significat, sicut Apostolus apertissime exponit (Deut.
XXV, 4; I Cor. IX, 7-9; et I Tim. V, 17,
18); sic et illa quae prohibita sunt, quasdam hominum immunditias
significant, quae in societatem corporis Christi, id est, in
Ecclesiam stabilem et sempiternam non recipiuntur. Nam quod ad cibos
attinet, omnino nihil immundum esse, sed malum esse homini qui per
offensionem manducat, manifestissime apparet.
|
|