|
1. De eo quod in Levitico scriptum est: Separate a mundo
immundum, et nemo manducet carnem cameli, asini, et leporis, et
porci, et aquilae, et milvi, et corvi, et vulturis, et reliquorum
(Levit. XI). Nusquam manifestius plenissima dolis et fraudibus
anima hujus hominis deprehendi potest, qui tanquam sibi adversa atque
contraria de utroque Testamento capitula objecit, quam in hoc loco ubi
commemoravit in Levitico scriptum esse, ut a nonnullis animalium
carnibus temperetur. Namque huic sententiae illud ex Evangelio
credidit opponendum, ubi Dominus dicit: Nihil est ingrediens in
hominem, coinquinans eum; sed ea quae procedunt de eo, coinquinant
(Matth. XV, 11). Hoc si imprudens fecit, nihil caecius: si
autem sciens, nihil sceleratius. Nonne ipse paulo ante posuerat
Apostoli testimonium dicentis, Bonum est, fratres, non manducare
carnem, neque bibere vinum (Rom. XIV, 21); dum cupit de
Novo Testamento Veteri adversari, ubi dictum est, Secundum
desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem (Deut.
XII, 15)? Quomodo ergo nunc placet ei sententia Domini, qua
dicit, nihil esse ingrediens in hominem quod coinquinet eum, sed ea
coinquinare quae de homine procedunt? Ubi se iste abscondat ab hac
sententia? Quo fugiet, dicat mihi, quando immunditiam carnium
fugiendam et a cibis sanctorum separandam, perversa et superstitiosa
imaginatione continentiae praecipit? Certe enim, si verum est, non
coinquinare illa quae ingrediuntur in hominem, cum magno errore
immundas esse dicunt escas Manichaei, cum homines carne vescuntur.
Si autem immundae sunt tales escae, quid de isto testimonio facient,
quod evangelica et divina auctoritate prolatum est, ubi Dominus
dicit, non coinquinari hominem iis quae ingrediuntur in eum, sed iis
quae procedunt de illo? An forte dicturi sunt, sicut solent dicere,
cum Scripturarum eos urget auctoritas, hoc capitulum a corruptoribus
Scripturarum insertum esse Evangelio? Cur ergo Adimantus hoc
capitulo teste utitur, et inde conatur Vetus Testamentum oppugnare,
unde iste prosternitur? Cum enim quispiam catholicus christianus
utriusque Scripturae venerator et intellector ei responderit, haec non
esse contraria; quod illa de quorumdam carnibus animalium, quibus non
esse vescendum populo adhuc carnali praeceptum est, ad significationem
posita sint humanorum morum, quos Ecclesia quae corpus est Domini,
in suae unitatis vinculum stabile et sempiternum recipere non potest,
tanquam immundas escas respuens, et in sua viscera non convertens; ut
omnia illa praecepta carnali populo imposita futuram disciplinam
spiritualis populi prophetarent: et ideo non ea repugnare sententiae
Domini, qua verissime dicit, non coinquinari hominem iis quae per
escam ingrediuntur in eum. Illa enim sententia servis onera imponit;
ista jam liberis jugum excutit servitutis. Et illa tamen sic dicta
est, ut servorum onera fidem praenuntient liberorum. Omnia enim,
sicut dicit Apostolus, in figura contingebant illis; scripta sunt
autem propter nos , in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X,
11). Si ergo in figuram contingebant quae patiebantur, in figuram
accipiebant quae monebantur.
2. Cum ergo ista respondero, et hoc modo non esse contraria duo ista
capitula de singulis Testamentis collata monstravero, quid iste
facturus est, contra quem dicit gravissimum testimonium testis quem
contra adversarium ipse produxit? Ipse enim commemoravit de Evangelio
testimonium, Domino dicente non coinquinari hominem iis escis quae
ingrediuntur in eum: et ipse a carnibus abstinendum tanquam ab immundis
escis monere et docere non cessat. Et tamen sensit quantam plagam sibi
infligeret, et quanto ictu repercussus se ipse sauciaret. Ne quis
enim eum interrogaret et diceret, Quomodo ergo prohibetis carnibus
vesci, si Dominus dicit, sicut tu ipse commemoras, Nihil est
ingrediens in hominem, coinquinans eum; sed ea quae procedunt de eo,
coinquinant? voluit quasi adhibere medicinam sine causa in mortifero
vulnere. Sic enim posuit ipsum evangelicum testimonium. In
Evangelio, inquit, dicit ad turbam Dominus: Audite, et
intelligite: Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum, et
caetera. Quod ergo commemoravit Dominum hoc ad turbam dixisse, nihil
aliud ostendit, nisi non se ignorantia, sed malitia fecisse quod
fecit: ut postea diceret Auditoribus suis ad turbam Dominum ista
locutum esse, non ad paucos sanctos, quales se ipsi videri volunt; ut
quoniam suos Auditores tanquam adhuc immundos permittunt carnibus
vesci, sibi autem quasi jam mundis cum sceleratum atque nefarium esse
arbitrantur, hoc etiam Dominum sensisse videatur, quod non paucos
sanctos, sed turbas ista docuerit. O hominem pessimum, securum de
negligentia generis humani ad occultandas deceptiones suas! Non enim
credebat aliquem existere, qui arriperet Evangelium, et cum scientia
legeret, et inveniret hominem in ipsis pratis, quibus greges suos
Dominus pascit, laqueos incautis et minus providis abscondentem. Nam
de his verbis commoti discipuli, et non credentes proprie, sed potius
figurate Dominum locutum fuisse, cum diceret non coinquinari hominem
iis quae per cibos ingrediuntur in eum, quoniam Judaei erant etiam
ipsi discipuli, qui fugiendos quarumdam carnium cibos a pueritia
institutum acceperant, accedentes ad eum dixerunt ei: Scis quia
Pharisaei audito verbo scandalizati sunt? At ille respondens ait:
Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis,
eradicabitur. Sinite illos; caeci sunt, et duces caecorum. Caecus
autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Cum ergo
infidelitatem Judaeorum plantationem appellaret quam non plantavit
Pater coelestis, tamen adhuc Petrus putans esse illam parabolam, et
propterea reprehensos Judaeos et caecos dictos, quod eam intelligere
non potuerint, respondens dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.
Et ille manifestissime ostendens non esse parabolam, sed propriam
locutionem, dixit ad eos: Adhuc et vos sine intellectu estis? Non
intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in
secessum emittitur? Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et
ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae,
homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia,
blasphemiae; haec sunt quae coinquinant hominem. Non lotis autem
manibus manducare, non coinquinat hominem (Matth. XV,
10-20). De non lotis autem manibus Judaei moverant
quaestionem, cujus occasione Dominus generaliter de iis quae in os
intrant, et in ventrem vadunt, et in secessum emittuntur, hoc est,
de alimentis nostris dixit sententiam. Quanquam ergo convocatis ad se
turbis eum dixisse scriptum sit, Non quod intrat in os coinquinat
hominem, sed quod procedit ex ore: tamen iste quo timore hoc addiderit
verbis suis, quibus hujusmodi testimonium commemoravit, satis
apparet, sicut paulo ante dictum est, ut haberet quod responderet eis
qui sibi quaestionem movissent, cur primates Manichaeorum nefas sibi
esse existimant carnibus vesci: videlicet ut illud quod Dominus ait,
turbis tantum, non Electis concessisse videretur. Sed cum ex
consequentibus declaratum sit etiam Petro seorsum interroganti,
audientibusque discipulis, quos utique ad culmen Ecclesiae
producebat, ita respondisse Dominum, ut neque per parabolam se illa
dixisse testatus sit, et ad omnes pertinere monstraverit; non habent
isti unde auferant cibos de faucibus hominum, et eas laqueo
superstitionis astringant.
3. Fortassis aliquis eorum dicat: Edissere ergo quid significet
caro porci, et cameli, et leporis, et milvi, et corvi, et
caeterorum, a quibus abstinendum in Lege praecipitur. Nolo, quia
longum est. Sed fac me non posse; numquid propterea nullus potest?
Et sunt jam volumina innumerabilia in quibus ista exposita sunt.
Nobis tamen ad hos refellendos satis est, quod eas observationes
umbram esse futurorum, non ego, sed Apostolus dicit, cum etiam vetat
serviliter observari, sed tamen aliquid significare declarat, dicens:
Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi,
aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss.
II, 16, 17). Illa itaque futura quae illis observationibus
significabantur, posteaquam per Dominum Jesum Christum venerunt,
ablatae sunt serviles observationes: sed earum interpretationes
tenentur a liberis. Quidquid enim futuram Ecclesiam significavit,
prophetia est. Habes autem eumdem apostolum dicentem: Spiritum
nolite spernere, prophetiam nolite exstinguere; omnia legite, quae
bona sunt tenete (I Thess. V, 19-21). Legenda est ergo
Scriptura divina, et Spiritus sancti dispensatio cognoscenda, et
intuenda prophetia; et rejicienda carnalis servitus, et liberalis
intelligentia retinenda.
|
|