|
1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Observa et sanctifica
diem quem praecepit tibi Dominus. Sex diebus laborabis, et facies
omne opus tuum; septima vero die sabbati epulare Domino Deo tuo,
nullum faciens opus ipse tu, aut filius tuus, aut filia tua, aut puer
tuus, aut puella tua, bos tuus, et asinus tuus, omnia jumenta tua,
et colonus tuus. Sic autem quiescet servus tuus et ancilla tua,
quemadmodum et tu. Memento quoniam servus fuisti in Aegypto, et
eruit te Dominus Deus tuus in manu potenti et brachio excelso.
Idcirco praecepit tibi Dominus custodire diem septimum (Deut. V,
12-15). Et iterum in Genesi scriptum est quemadmodum Abrahae
de circumcisione loquitur: Testamentum meum custodi, inquit, tu et
semen tuum, quod erit post te. Hoc est testamentum meum quod servabis
inter me, et te et semen tuum: omne masculinum circumcides in carne
praeputii ipsorum; et sit hoc signum testamenti inter me et vos.
Octava autem die circumcidetis omnes masculos in gente vestra, ut
etiam dominatum et comparatum circumcidatis praeter alienigenam: et hoc
erit testamentum in gente vestra. Et omnis masculus qui non
circumcidet praeputium suum, perdet animam suam de media plebe, quia
testamentum meum dissolvit (Gen. XVII, 9-14). Haec omnia
verba Veteris Testamenti, ut eis de Novo Testamento adversetur,
proponit Adimantus, et contraria esse affirmat ea quae Dominus dicit
in Evangelio de proselyto: Vae vobis, Scribae et Pharisaei
hypocritae, qui circumitis mare et terram ut faciatis unum proselytum;
et cum feceritis, erit filius gehennae, multo plus quam estis vos
(Matth. XXIII, 15). Quasi vero propterea Dominus
proselytum dicat filium gehennae, quia circumciditur, et sabbatum
observat; et non potius quia Judaeorum pravam conversationem cogitur
imitari, non qua observant praecepta Legis, sed qua faciunt contra
Legem. Quod alio loco de his apertissime dicit, ubi ait quod
rejiciunt mandatum Dei, ut suam constitutionem confirment (Id.
XV, 3-6): quia cum Lex praeceperit honorari patrem et matrem,
instituerunt ipsi quomodo exhonorentur parentes. Et item cum eis
dicit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui habetis clavem regni
coelorum, nec ipsi intratis, nec alios permittitis intrare (Luc.
XI, 52). Vel cum alio loco praecepit audientibus , ut dictis
Pharisaeorum et Scribarum obtemperarent, facta vero eorum non
imitarentur. Ait enim: Super cathedram Moysi sedent: quae dicunt,
facite; sed quae faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt
(Matth. XXIII, 2 et 3). Quo loco et auctoritatem Legis
quae per Moysen data est, confirmat Dominus, et tamen cavendos et
fugiendos esse mores eorum qui Legi quam acceperant non obtemperabant,
apertissime ostendit. Istis autem perversitatibus suis faciebant, ut
cum aliquis gentilis ad Legem eorum transisset, id est, factus esset
proselytus, haberet mores eorum, et fieret filius gehennae, multo
plus quam ipsi essent. Dabant enim magnam operam ut Judaeus fieret
aliquis ex Gentibus, et Judaeum factum cogebant suos mores pessimos
imitari.
2. Neque illud quod de Apostolo tanquam contrarium commemorat,
potuit advertere Adimantus manichaeus, omnino non esse contrarium;
quia totus ejus oculus non ad inquisitionem, sed ad reprehensionem
Scripturae intentus erat. Commemorat enim dicentem Apostolum:
Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In
praeputio quis vocatus est? non circumcidatur: quia praeputium nihil
est, et circumcisio nihil est, sed observatio praeceptorum Dei (I
Cor. VII, 18 et 19). Quid enim manifestius quam hoc
Apostolum praecipere, ut unusquisque sicut vocatus erat, sic
maneret? Advenientibus enim rebus, quarum erant umbrae illae
observationes, id actum est, ut ostenderetur in ipsis umbris non esse
spem ponendam, sed in ipsis rebus quas illae umbrae significabant esse
venturas, id est, Christum et Ecclesiam. Et propterea illa jam
omnia inania erant: nec tamen ea tanquam noxia removenda, sed tanquam
superflua contemnenda Apostolus praecipit; ut si quis Judaeus
Christo credidisset, propter offensionem suorum non prohiberetur in
ipsis superfluis remanere, nec tamen in eis salutem suam constitutam
putaret: non enim signa illa, sed ea quae his significantur in salutem
introducunt. Ideoque praeputium nihil est, et circumcisio nihil est,
sed observatio mandatorum Dei. Et quod alio loco ait: Utinam et
abscindantur qui vos conturbant (Galat. V, 12); non quia
circumcisio contraria est Evangelio, dicit Apostolus, sicut
Manichaei putant: sed illud est Evangelio contrarium, ut quisque rem
deserens, quae per illam umbram figuratur, ipsius umbrae sequatur
inanitatem. Quod volebant qui Gentibus in Christum credentibus jugum
circumcisionis imponebant quasi ad salutem necessarium, cum jam non
esset umbra in corpore figuranda, sed res ipsa in corde gestanda.
3. Et quod dicit, Dies observatis, et sabbata, et solemnitates;
timeo vos, ne frustra laboraverim in vobis (Id. IV, 10 et
11); non sic scriptum est ut Adimantus ponit. Non enim nominat
ibi sabbatum Apostolus. Dicit enim: Dies observatis et annos, et
tempora; timeo vos, ne frustra laboraverim in vobis. Sed putat esse
de sabbato dictum? Numquid et nos non dicimus ista non esse
observanda, sed illa potius quae his significantur? Illi enim ea
serviliter observabant, non intelligentes ad quarum rerum
significationem et praenuntiationem pertinerent. Hoc in eis culpat
Apostolus, et in omnibus qui serviunt creaturae potius quam Creatori
(Rom. I, 25). Nam nos quoque et dominicum diem et Pascha
solemniter celebramus, et quaslibet alias christianas dierum
festivitates. Sed quia intelligimus quo pertineant, non tempora
observamus, sed quae illis significantur temporibus. Manichaei autem
sic ea reprehendunt, quasi nullos dies et tempora observent. Sed cum
de his interrogantur secundum opinionem sectae suae, omnia conantur
exponere, ut non ipsa tempora, sed res, quarum illa signa sunt,
observare videantur. Quas quidem res fabulosas esse atque
falsissimas, aliis locis ostenditur. Nunc ad hoc dictum est, ut ore
suo cogantur fateri, posse talia rationabiliter celebrari: et ideo
circumcisionem carnis et recte impositam servis, et recte a liberis
intellectam esse manifestum est. Repudiamus ergo eam carnalem cum
Apostolo, et approbamus eam spiritualem cum Apostolo: et sabbati
quietem non observamus in tempore; sed signum temporale intelligimus,
et ad aeternam quietem quae illo signo significatur, aciem mentis
intendimus. Repudiamus itaque temporum observationem cum Apostolo,
et temporalium signorum intelligentiam tenemus cum Apostolo: duorumque
Testamentorum differentiam sic probamus, ut in illo sint onera
servorum, in isto gloria liberorum ; in illo cognoscatur praefiguratio
possessionis nostrae, in isto teneatur ipsa possessio. Interpretatur
Apostolus sabbatum ad Hebraeos, cum dicit: Remanet igitur
sabbatismus populo Dei (Hebr. IV, 9). Interpretatur etiam
circumcisionem, cum dicit de Abraham: Et signum accepit
circumcisionis signaculum justitiae fidei (Rom. IV, 11).
Apostolicam itaque interpretationem spiritualiter teneo: carnalem
servitutis observationem libertate contemno, utriusque Testamenti
auctorem Deum venerans, qui et veteri homini fugienti tanquam dominus
apposuit quod timeret, et novo redeunti tanquam pater aperuit quod
amaret.
|
|