|
1. De eo quod in Exodo scriptum est: Si aure audieris vocem meam,
et facies quaecumque praecipio tibi; odero odientes te; et contristabo
contristantes te: praecedet te angelus meus, et adducet te ad
Amorrhaeum, et Pherezaeum, et Chananaeum, et Jebusaeum, et
Gergesaeum; et occidetis illos. Deos eorum ne adoraveritis, neque
feceritis opera ipsorum; sed eversione evertite illos, et delete eorum
memoriam (Exod. XXIII, 22-24). His verbis de veteribus
Libris ita commemoratis, tanquam contrarium opponit Adimantus quod in
Evangelio scriptum est, dicente Domino: Ego autem dico vobis:
Diligite inimicos vestros, benedicite his qui vobis maledicunt, et
benefacite iis qui vos oderunt, et orate pro iis qui vos persequuntur
(Matth. V, 44). Quo loco primo illud videndum est, quod satis
esse debuerit homini volenti quasi contraria monstrare, quod de
occidendis inimicis in veteri Lege scriptum esse commonuit. Dominus
enim de inimicis diligendis, utique de hominibus praecepit; quos per
nostram patientiam et charitatem ad salutem posse converti, et quivis
intelligit, et exemplis saepissime demonstratum est. Quid ergo sibi
vult, quod adjungenda consequentia putavit, ubi scriptum est, Deos
eorum ne adoraveritis, neque feceritis opera ipsorum; sed eversione
evertite illos, et delete eorum memoriam; nisi quia et deos Gentium
Manichaei cogunt diligere? Et quod in Evangelio Dominus ait,
Diligite inimicos vestros, non solum ad homines, sed ad daemonia
quoque, vel etiam ad simulacra pertinere arbitrantur. Quod si ita
est, quis non istam detestetur amentiam? Si autem non hoc
arbitrantur, iste plurimum erravit, qui superstitiones Gentium
evertendas esse praeceptas in Veteri Testamento commemorare voluit,
cum in Novo quod scriptum est de inimicis diligendis, tanquam
contrarium vellet opponere.
2. Nos autem neque illud quod de hostibus hominibus occidendis in
veteribus Libris illi populo dictum est contrarium esse dicimus huic
praecepto evangelico, quo nobis ut inimicos nostros diligamus Dominus
jubet: quandoquidem illa inimicorum interfectio carnali adhuc populo
congruebat, cui Lex tanquam paedagogus data erat, sicut Apostolus
dicit (Galat. III, 24). Hi vero qui tunc in illo populo
sancti et spirituales homines erant paucissimi, sicut Moyses, sicut
Prophetae, quo animo facerent illam inimicorum interfectionem, et
utrum eos quos interficiebant, diligerent, multum latet indoctos et
impios, qui diligunt caecitatem suam; qui quoniam non sunt idonei
videre ista, mole potius auctoritatis urgendi sunt. Quid enim est
quod dicit Apostolus: Ego quidem absens corpore, praesens autem
spiritu, jam judicavi quasi praesens eum qui sic operatus est, in
nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu,
cum potentia Domini Jesu, tradere ejusmodi satanae in interitum
carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V,
3-5)? Quid enim habet illa interfectio, quam multum isti
exaggerant et invidiose ventilant, nisi interitum carnis? Sed quia
exposuit Apostolus quo animo faceret, satis declaravit in aliquem
inimicum vindictam cum charitate posse procedere. Et tamen hic etiam
alio modo fortasse interitus carnis, qui fit per poenitentiam, potest
intelligi. Ipsi autem legunt scripturas apocryphas, quas etiam
incorruptissimas esse dicunt, ubi scriptum est apostolum Thomam
maledixisse homini, a quo per imprudentiam palma percussus est,
ignorante quis esset, maledictumque illud continuo venisse ad
effectum. Nam cum ille homo, quoniam minister convivii erat, ut
apportaret aquam exisset ad fontem, a leone occisus et dilaniatus est.
Quod ut manifestaretur ad aliorum terrorem, canis manum ejus intulit
mensis, ubi convivabatur Apostolus: atque ita cum causa quaereretur a
nescientibus, eisque panderetur, in magnum timorem et magnum honorem
Apostoli eos esse conversos; atque hinc Evangelii exordium
commendandi exstitisse. Si vellet aliquis dentes Manichaeorum in
ipsos convertere, quam mordaciter ista reprehenderet! Sed quia et ibi
tacitum non est quo animo factum sit, videtur dilectio vindicantis.
Sic etenim in illa scriptura legitur, quod deprecatus fuerit
Apostolus pro illo in quem temporaliter vindicatum est, ut ei
parceretur in futuro judicio. Si ergo tempore Novi Testamenti, quo
maxime charitas commendatur, de poenis visibilibus divinitus injectus
est carnalibus timor ; quanto magis tempore Veteris Testamenti hoc
congruisse illi populo intelligendum est, quem timor Legis tanquam
paedagogi coercebat? Nam haec est brevissima et apertissima
differentia duorum Testamentorum, timor et amor: illud ad veterem,
hoc ad novum hominem pertinet; utrumque tamen unius Dei
misericordissima dispensatione prolatum atque conjunctum. Et in veteri
Scriptura tacetur animus vindicantium, quia paucissimi spirituales
divinis revelationibus quid facerent, noverant, ut populus cui terror
utilis erat, severissimo imperio domaretur: ut quemadmodum videbant
dari in manus suas interficiendos inimicos impios cultoresque
simulacrorum, sic ipsi formidarent in manus inimicorum suorum dari, si
Dei veri jussa contemnerent, et ad cultum idolorum atque impietates
Gentium laberentur. Nam et in ipsos similiter peccantes non
dissimiliter vindicatum est. Sed omnis haec temporalis vindicta
infirmos animos terret, ut enutritos sub disciplina erudiat, et a
sempiternis atque ineffabilibus suppliciis possit avertere: quia plus
timent carnales homines quod in praesenti Deus vindicat, quam illud
quod futurum minatur.
3. Potest ergo esse dilectio in vindicante. Quod unusquisque in
filio suo probat, cum eum in mores pessimos defluentem, severissima
coercitione constringit, et tanto magis, quanto magis eum diligit,
atque hoc modo corrigi posse arbitratur. Non autem occidunt filios
quos diligunt homines, quando eos corrigere volunt: quia multi hanc
vitam pro magno bono habent, et totum quare volunt educare filios
suos, in hac vita sperant. Fideles autem atque sapientes homines,
qui credunt esse aliam vitam meliorem, et quanta possunt ex parte
noverunt; nec ipsi vindicant occidendo, cum filios suos volunt
corrigere, quia in hac vita eos posse corrigi credunt: Deus autem qui
novit quid cuique tribuat, vindicat occidendo in quos voluerit, sive
per homines, sive occulto rerum ordine; non quia eos odit in quantum
homines sunt, sed in quantum peccatores sunt. Nam in ipsis veteribus
Libris legimus dictum Deo, Et nihil odisti eorum quae fecisti
(Sap. XI, 25): sed omnia, sive per poenas sive per praemia
justitia moderante disponit. Nonne apostolus Paulus Christianis
fidelibus loquebatur, cum diceret: Probet autem se homo, et sic de
pane edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne,
judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
Propterea in vobis multi infirmi et aegri, et dormiunt sufficientes.
Si autem nos ipsos dijudicaremus, non utique dijudicaremur. Dum
judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur (I
Cor. XI, 28-32)? Ecce manifestum est Deum cum dilectione
corrigere, non solum infirmitatibus et aegritudinibus, sed etiam
mortibus temporalibus, eos quos non vult damnare cum mundo.
4. Attendant haec isti, et videant quomodo potuerint et impiae
gentes dari in manus populi, quamvis adhuc carnalis, tamen unum Deum
colentis, ut ab eo interficerentur; cum in eo tamen populo si qui
essent spirituales, sine alicujus odio intelligerent dispensationem
Dei: et quomodo non sit contrarium quod Dominus nobis in Evangelio
praecepit, ut diligamus inimicos nostros: de quibus tamen promittit
ipse vindictam, cum de illo judice similitudinem inducit, qui
quotidianas interpellationes viduae mulieris petentis ut se vindicaret,
quamvis esset injustus, nec Deum timens, nec homines reverens, tamen
sustinere non potuit, et audivit eam, ne ulterius taedium pateretur:
ex cujus comparatione multo magis Deum, qui est benignissimus atque
justissimus, dixit vindicare electos suos de inimicis eorum (Luc.
XVIII, 2-8). Huic isti audeant objicere quaestionem, et
dicant, si possunt: Quid est, quod jussisti ut inimicos nostros
diligamus, et de illis nos vindicare disponis? An forte contra
voluntatem suorum sanctorum facturus est, eos quos illi diligunt,
puniendo atque damnando? Imo ipsi potius ab ista calumniosa caecitate
convertantur ad Deum, et in utroque Testamento intelligant ejus
voluntatem, ne in sinistra parte inveniantur inter eos quibus dicturus
est Dominus: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et
angelis ejus. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare (Matth.
XXV, 41, 42); et caetera talia. Displicet enim istis
miseris, quod Deus populo suo interficiendos tradidit inimicos; et
ipsi panem mendicanti dari prohibent, non inimico, sed supplici.
Intelligant potius sine odio esse posse vindictam, quam pauci
intelligunt: et tamen quamdiu non intelligitur, tamdiu necesse est,
ut lector in libris utriusque Testamenti magno labore aut errore
jactetur, et putet contrarias sibi esse Scripturas.
5. Quam vindictam sine odio nondum Apostoli animo ceperant, quando
irati eis a quibus non recipiebantur hospitio, quaesiverunt de Domino
utrum vellet eos petere ignem de coelo, sicut Elias fecerat, quo igne
homines inhospitales consumerentur. Tunc respondit eis Dominus,
dicens eos nescire cujus spiritus filii essent, et quod ipse liberare
venisset, non perdere (Luc. IX, 53-56): quoniam illi animo
inimico perdere cupiebant eos, quos volebant igne consumi. Postea
vero cum impleti essent Spiritu sancto, et perfecti facti essent, qui
jam possent etiam inimicos diligere, acceperunt potestatem vindicandi,
quia jam sine odio poterant vindicare. Qua potestate Petrus apostolus
usus est in eo libro quem isti non accipiunt, quoniam manifeste
continet Paracleti adventum, id est, consolatoris sancti Spiritus,
quem lugentibus misit, cum ab eorum oculis ipse ascendisset in coelum.
Consolator enim tristibus mittitur, secundum illam ejusdem Domini
sententiam. Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth.
V, 5). Ipse etiam dicit: Tunc lugebunt filii sponsi, cum
ablatus fuerit ab eis sponsus (Id. IX, 15). In illo ergo
libro, ubi apertissime Spiritus sanctus, quem Dominus consolatorem
promiserat, venisse declaratur (Act. II, 4), legimus ad
sententiam Petri cecidisse homines, et mortuos esse virum et uxorem,
qui mentiri ausi erant Spiritui sancto (Id. V, 1-10). Quod
isti magna caecitate vituperant, cum in apocryphis pro magno legant,
et illud quod de apostolo Thoma commemoravi, et ipsius Petri filiam
paralyticam factam precibus patris, et hortulani filiam ad precem
ipsius Petri esse mortuam; et respondent, quod hoc eis expediebat,
ut et illa solveretur paralysi, et illa moreretur: tamen ad preces
Apostoli factum esse non negant. Quis autem illis dixit, Non
expediebat gentibus impiis interfici, quas traditas esse divinitus in
manus populi Judaeorum irridentes mirari se fingunt? Cum autem illa
non odio, sed bono animo Apostoli fecerint; unde isti convincunt
animos virorum spiritualium qui in illo populo fuerunt, quod eos
oderant, qui per ipsos divina justitia de hac vita jubebantur auferri?
Compescant potius temeritatem suam, et non decipiant imperitos,
quibus aut non vacat legere, aut nolunt legere, aut perverso animo
legunt; et non attendunt et misericordiam et severitatem Dei,
utriusque Testamenti litteris commendari. Nam de inimici dilectione,
ut non reddatur malum pro malo, in veteribus Libris legitur: Domine
Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis. Si
reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis
inanis (Psal. VII, 4 et 5). Quis hoc diceret, nisi qui
sciret hoc Deo placere, ut malum pro malo nemo reddat? Sed hoc
perfectorum est, ut non oderint in peccatoribus nisi peccata, ipsos
autem homines diligant; et cum vindicant, non vindicent acerbitate
saevitiae, sed moderatione justitiae; ne ipsa relaxatio peccati plus
noceat peccatori, quam poena vindictae. Nec tamen hoc fecerunt justi
homines; nisi auctoritate divina: ne quis arbitretur passim sibi esse
permissum necare quem velit, aut judicio persequi, aut poenis
quibuslibet affligere. Aliquando autem aperte ponitur in Scripturis
ipsa divina auctoritas, aliquando autem occultatur, ut et manifestis
lector instruatur, et exerceatur obscuris.
6. Certe inimicum et persecutorem suum nimis ingratum et nimis
infestum Saül regem accepit David in potestatem, ut ei faceret quod
vellet; et elegit parcere potius, quam occidere. Non enim erat
jussus occidere, sed neque prohibitus: imo etiam divinitus audierat se
impune facere quidquid vellet inimico; et tamen tantam potestatem ad
mansuetudinem contulit (I Reg. XXIV, 3-8, et XXVI,
8-12). Dicatur mihi quem timuit, cum interficere noluit. Nec
hominem possumus dicere timuisse, quem acceperat in potestatem; nec
Deum, qui dederat. Ubi ergo nec difficultas fuit occidendi, nec
timor, dilectio profecit inimico . Ecce David ille bellator implevit
praeceptum Christi, quod accepimus, ut diligamus inimicos. Atque
utinam hoc imitarentur isti, qui humanum affectum misericordiae ad
nescio quae crudelia deliramenta torserunt! Dum enim credunt panem
plorare, quod fieri non potest, non eum porrigunt homini, quem
plorantem vident. Fortassis dicant, sicut solent caeci jactare insana
convicia, meliorem fuisse David qui pepercit inimico, quam Deum qui
dederit ei occidendi potestatem: quasi vero Deus nescierit cui dederit
hanc potestatem. Noverat utique voluntatem servi sui, sed ut caeteris
etiam hominibus ad imitandum innotesceret ea quae in corde David jam
Deo nota erat inimici dilectio, dedit illi in potestatem inimicum,
quem nondum volebat occidi, propter certam rerum dispensationem , quam
per illum impleri oportebat. Ita et David bonitas commendata est, ut
haberent homines quod amarent; et Saülis regis malitia ad exitum
digniorem dilata est, ut haberent homines quod timerent.
|
|